Encontrados 19 resultados para: vanitas

  • ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma (Liber Psalmorum 38, 6)

  • vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas (Liber Ecclesiastes 1, 2)

  • vidi quæ fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus (Liber Ecclesiastes 1, 14)

  • dixi ego in corde meo vadam et affluam deliciis et fruar bonis et vidi quod hoc quoque esset vanitas (Liber Ecclesiastes 2, 1)

  • et dixi in corde meo si unus et stulti et meus occasus erit quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam locutusque cum mente mea animadverti quod hoc quoque esset vanitas (Liber Ecclesiastes 2, 15)

  • nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et sollicitudine homini otioso quæsita dimittit et hoc ergo vanitas et magnum malum (Liber Ecclesiastes 2, 21)

  • cuncti dies ejus doloribus et ærumnis pleni sunt nec per noctem mente requiescit et hæc non vanitas est (Liber Ecclesiastes 2, 23)

  • homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et lætitiam peccatori autem dedit adflictionem et curam superfluam ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo sed et hoc vanitas et cassa sollicitudo mentis (Liber Ecclesiastes 2, 26)

  • rursum contemplatus omnes labores hominum et industrias animadverti patere invidiæ proximi et in hoc ergo vanitas et cura superflua est (Liber Ecclesiastes 4, 4)

  • unus est et secundum non habet non filium non fratrem et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi ejus divitiis nec recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas est et adflictio pessima (Liber Ecclesiastes 4, 8)

  • infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo sed et hoc vanitas et adflictio spiritus (Liber Ecclesiastes 4, 16)

  • avarus non implebitur pecunia et qui amat divitias fructus non capiet ex eis et hoc ergo vanitas (Liber Ecclesiastes 5, 9)


“Não se desencoraje, pois, se na alma existe o contínuo esforço de melhorar, no final o Senhor a premia fazendo nela florir, de repente, todas as virtudes como num jardim florido.” São Padre Pio de Pietrelcina