1. cumque intraveris terram quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam et obtinueris eam atque habitaveris in illa

2. tolles de cunctis frugibus primitias et pones in cartallo pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit ut ibi invocetur nomen ejus

3. accedesque ad sacerdotem qui fuerit in diebus illis et dices ad eum profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram pro qua juravit patribus nostris ut daret eam nobis

4. suscipiensque sacerdos cartallum de manu ejus ponet ante altare Domini Dei tui

5. et loqueris in conspectu Domini Dei tui Syrus persequebatur patrem meum qui descendit in Ægyptum et ibi peregrinatus est in paucissimo numero crevitque in gentem magnam et robustam et infinitæ multitudinis

6. adflixeruntque nos Ægyptii et persecuti sunt inponentes onera gravissima

7. et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum qui exaudivit nos et respexit humilitatem nostram et laborem atque angustias

8. et eduxit nos de Ægypto in manu forti et brachio extento in ingenti pavore in signis atque portentis

9. et introduxit ad locum istum et tradidit nobis terram lacte et melle manantem

10. et idcirco nunc offero primitias frugum terræ quam dedit Dominus mihi et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui adorato Domino Deo tuo

11. et epulaberis in omnibus bonis quæ Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuæ tu et Levites et advena qui tecum est

12. quando conpleveris decimam cunctarum frugum tuarum anno decimarum tertio dabis Levitæ et advenæ et pupillo et viduæ ut comedant intra portas tuas et saturentur

13. loquerisque in conspectu Domini Dei tui abstuli quod sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levitæ et advenæ pupillo et viduæ sicut jussisti mihi non præterivi mandata tua nec sum oblitus imperii

14. non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ea in qualibet inmunditia nec expendi ex his quicquam in re funebri obœdivi voci Domini Dei mei et feci omnia sicut præcepisti mihi

15. respice de sanctuario tuo de excelso cælorum habitaculo et benedic populo tuo Israël et terræ quam dedisti nobis sicut jurasti patribus nostris terræ lacte et melle mananti

16. hodie Dominus Deus tuus præcepit tibi ut facias mandata hæc atque judicia et custodias et impleas ex toto corde tuo et ex tota anima tua

17. Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis ejus et custodias cærimonias illius et mandata atque judicia et obœdias ejus imperio

18. et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris sicut locutus est tibi et custodias omnia præcepta ejus

19. et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam ut sis populus sanctus Domini Dei tui sicut locutus est



Livros sugeridos


“Viva feliz. Sirva ao Senhor alegremente e com o espírito despreocupado.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.