1. hic liber mandatorum Dei et lex quæ est in æternum omnes qui tenent eam ad vitam qui autem dereliquerint eam in mortem

2. convertere Jacob et adprehende eam ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus

3. ne tradas altero gloriam tuam et dignitatem tuam genti alienæ

4. beati sumus Israël quoniam quæ Deo placent nobis manifesta sunt

5. animæquior esto populus Dei memorabilis Israël

6. venundati estis gentibus non in perditionem sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum traditi estis adversariis

7. exacerbastis enim eum qui fecit vos Deum æternum immolantes dæmoniis et non Deo

8. obliti autem estis eum qui nutrivit vos et contristastis nutricem vestram Hierusalem

9. vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis et dixit audite confines Sion adduxit enim mihi Deus luctum magnum

10. vidi enim captivitatem populi mei filiorum meorum et filiarum quam superduxit illis Æternus

11. nutrivi enim illos cum jucunditate dimisi autem illos cum fletu et luctu

12. nemo gaudeat super me viduam et desolatam a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum quia declinaverunt a lege Dei

13. justitias autem ipsius nescierunt nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt

14. veniant confines Sion et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum quam superduxit illis Æternus

15. adduxit enim super illos gentem de longinquo gentem inprobam et alterius linguæ

16. qui non sunt reveriti senem neque puerorum miserti sunt et abduxerunt dilectos viduæ et a filiis unicam desolaverunt

17. ego autem quid possum adiuvare vos

18. qui enim adduxit super vos mala ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum

19. ambulate filii ambulate ego enim derelicta sum sola

20. exui me stola pacis indui autem me sacco obsecrationis et clamabo ad Altissimum in diebus meis

21. animæquiores estote filii clamate ad Dominum et eripiet vos de manu principum inimicorum

22. ego enim speravi in Æternum salutem vestram et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia quæ veniet vobis ab Æterno salutari nostro

23. emisi enim vos cum luctu et ploratu reducet autem vos mihi Deus cum gaudio et jucunditate in sempiternum

24. sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno

25. filii patienter sustinete iram quæ supervenit vobis persecutus est enim te inimicus tuus sed cito videbis perditionem ipsius et super cervices ipsius ascendes

26. delicati mei ambulaverunt vias asperas ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis

27. animæquiores estote filii et proclamate ad Deum erit enim memoria vestra ab eo qui ducit vos

28. sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo decies tantum iterum convertentes requiretis eum

29. qui enim induxit vobis mala ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra

30. animæquior esto Hierusalem exhortatur enim te qui te nominavit

31. nocentes parebunt qui te vexaverunt et qui gratulati sunt in tua ruina punientur

32. civitates quibus servierunt filii tui punietur quæ accepit filios tuos

33. sicut enim gavisa est in tua ruina et lætata est in tuo casu sic contristabitur in sua desolatione

34. et amputabitur exultatio multitudinis ejus et gaudimonium ejus erit in luctum

35. ignis enim superveniet ei ab Æterno in longiturnis diebus et habitabitur a dæmoniis in multitudinem temporis

36. circumspice Hierusalem ad orientem et vide jucunditatem a Deo tibi venientem

37. ecce enim veniunt filii tui quos dimisisti dispersos veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes in honorem Dei



Livros sugeridos


“Se quisermos colher é necessário não só semear, mas espalhar as sementes num bom campo. Quando as sementes se tornarem plantas, devemos cuidá-las para que as novas plantas não sejam sufocadas pelas ervas daninhas.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.