1. propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum quod locutus est ad nos et ad judices nostros qui judicaverunt in Israël et ad reges nostros et ad principes nostros et ad omnem Israël et Juda

2. ut adduceret Dominus super nos mala magna quæ non sunt facta sub cælo quemadmodum facta sunt Hierusalem secundum quæ scripta sunt in lege Moysi

3. ut manducaret homo carnes filii sui et carnes filiæ suæ

4. et dedit illos sub manus regum omnium qui sunt in circuitu nostro in inproperium et in desolationem et in omnibus populis quo nos dispersit Dominus

5. et facti sumus subtus et non supra quia peccavimus Domino Deo nostro non obaudiendo vocem ipsius

6. Domino Deo nostro justitia nobis autem et patribus nostris confusio faciei sicut dies hæc

7. quæ locutus est Dominus super nos omnia mala hæc quæ evenerunt super nos

8. et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis

9. et vigilavit Dominus in malis et adduxit ea super nos quia justus est Dominus in omnibus operibus suis quæ mandavit nobis

10. et non audivimus vocem ipsius ut iremus in præceptis Domini quæ dedit ante faciem nostram

11. et nunc Domine Deus Israël qui eduxisti plebem tuam de terra Ægypti in manu valida et in signis et in prodigiis et in virtute tua magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen sicut dies iste

12. peccavimus impie egimus inique gessimus Domine Deus noster in omnibus justitiis tuis

13. avertatur ira tua a nobis quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos

14. exaudi Domine preces nostras et orationes nostras et educ nos propter te et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt

15. ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster et quia nomen tuum invocatum est super Israël et super genus ipsius

16. respice Domine de domo sancta tua in nos et inclina aurem tuam et audi

17. aperi oculos tuos et vide quia non mortui qui sunt in inferno quorum spiritus acceptus est a visceribus suis dabunt honorem et justificationem Domino

18. sed anima quæ tristis est super magnitudine et incedit curva et infirmis et oculi deficientes et anima esuriens dat tibi gloriam et justitiam Domino

19. quia non secundum justitias patrum nostrorum nos fundimus misericordiam ante conspectum tuum Domine Deus noster

20. sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos sicut locutus es in manus puerorum tuorum prophetarum dicens

21. sic dicit Dominus inclinate umerum vestrum et cervicem vestram et opera facite regi Babylonis et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris

22. quod si autem non audieritis vocem Domini Dei vestri operari regi Babyloniæ defectionem faciam de civitatibus Juda et a foris Hierusalem

23. et auferam a vobis vocem jucunditatis et vocem gaudimonii et vocem sponsi et vocem sponsæ et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam

24. et non audierunt vocem tuam ut operarentur regi Babyloniæ et statuisti verba tua quæ locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum ut proferrentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo

25. et ecce sunt projecta in calore solis et in gelu noctis et mortui sunt in doloribus pessimis in fame et in gladio et in emissione

26. et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso sicut hæc dies propter iniquitatem domus Israël et domus Juda

27. et fecisti in nobis Domine Deus noster secundum omnem benignitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam

28. sicut locutus es in manu pueri tui Moysi in die qua præcepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israël

29. dicens si non obaudieritis vocem meam ambitio hæc magna et multa convertetur in minimo inter gentes quo ego dispergam illos

30. quia scio quod me non audiet populus populus est enim dura cervice et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ

31. et scient quoniam ego sum Dominus Deus eorum et dabo eis cor et audient aures

32. et laudabunt me in terra captivitatis suæ et memores erunt nominis mei

33. et avertent se a dorso suo duro et a malignitatibus suis quia reminiscentur viam patrum suorum qui peccaverunt in me

34. et revocabo illos in terram quam juravi patribus illorum Abraham et Isaac et Jacob et dominabuntur ejus et multiplicabo eos et non minorabuntur

35. et statuam illis testamentum alterum sempiternum ut sim illis in Deum et ipsi erunt mihi in populum et non movebo amplius populum meum filios Israël a terra quam dedi illis



Livros sugeridos


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.