1. et egressus Jesus de templo ibat et accesserunt discipuli ejus ut ostenderent ei ædificationes templi

2. ipse autem respondens dixit eis videtis hæc omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur

3. sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando hæc erunt et quod signum adventus tui et consummationis sæculi

4. et respondens Jesus dixit eis videte ne quis vos seducat

5. multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent

6. audituri autem estis prœlia et opiniones prœliorum videte ne turbemini oportet enim hæc fieri sed nondum est finis

7. consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiæ et fames et terræmotus per loca

8. hæc autem omnia initia sunt dolorum

9. tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum

10. et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem

11. et multi pseudoprophetæ surgent et seducent multos

12. et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum

13. qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit

14. et prædicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio

15. cum ergo videritis abominationem desolationis quæ dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat

16. tunc qui in Judæa sunt fugiant ad montes

17. et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua

18. et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam

19. væ autem prægnatibus et nutrientibus in illis diebus

20. orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato

21. erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet

22. et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi

23. tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere

24. surgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi

25. ecce prædixi vobis

26. si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere

27. sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis

28. ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilæ

29. statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellæ cadent de cælo et virtutes cælorum commovebuntur

30. et tunc parebit signum Filii hominis in cælo et tunc plangent omnes tribus terræ et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate

31. et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos ejus a quattuor ventis a summis cælorum usque ad terminos eorum

32. ab arbore autem fici discite parabolam cum jam ramus ejus tener fuerit et folia nata scitis quia prope est æstas

33. ita et vos cum videritis hæc omnia scitote quia prope est in januis

34. amen dico vobis quia non præteribit hæc generatio donec omnia hæc fiant

35. cælum et terra transibunt verba vero mea non præteribunt

36. de die autem illa et hora nemo scit neque angeli cælorum nisi Pater solus

37. sicut autem in diebus Nœ ita erit et adventus Filii hominis

38. sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Nœ

39. et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis

40. tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur

41. duæ molentes in mola una adsumetur et una relinquetur

42. vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit

43. illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam

44. ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est

45. quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore

46. beatus ille servus quem cum venerit dominus ejus invenerit sic facientem

47. amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum

48. si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire

49. et cœperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis

50. veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat

51. et dividet eum partemque ejus ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium



Livros sugeridos


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.