1. erat autem pascha et azyma post biduum et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent et occiderent

2. dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi

3. et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput ejus

4. erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est

5. poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam

6. Jesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me

7. semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis

8. quod habuit hæc fecit prævenit unguere corpus meum in sepulturam

9. amen dico vobis ubicumque prædicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit hæc narrabitur in memoriam ejus

10. et Judas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis

11. qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quærebat quomodo illum oportune traderet

12. et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha

13. et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquæ bajulans sequimini eum

14. et quocumque introjerit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem

15. et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic parate nobis

16. et abierunt discipuli ejus et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et præparaverunt pascha

17. vespere autem facto venit cum duodecim

18. et discumbentibus eis et manducantibus ait Jesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum

19. at illi cœperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego

20. qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catino

21. et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo væ autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille

22. et manducantibus illis accepit Jesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum

23. et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes

24. et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur

25. amen dico vobis quod jam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei

26. et hymno dicto exierunt in montem Olivarum

27. et ait eis Jesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves

28. sed posteaquam resurrexero præcedam vos in Galilæam

29. Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed non ego

30. et ait illi Jesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus

31. at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebant

32. et veniunt in prædium cui nomen Gethsemani et ait discipulis suis sedete hic donec orem

33. et adsumit Petrum et Jacobum et Johannem secum et cœpit pavere et tædere

34. et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate

35. et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora

36. et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu

37. et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora vigilare

38. vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma

39. et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens

40. et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei

41. et venit tertio et ait illis dormite jam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum

42. surgite eamus ecce qui me tradit prope est

43. et adhuc eo loquente venit Judas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus

44. dederat autem traditor ejus signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite

45. et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum

46. at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum

47. unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam

48. et respondens Jesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me

49. cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturæ

50. tunc discipuli ejus relinquentes eum omnes fugerunt

51. adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum

52. at ille rejecta sindone nudus profugit ab eis

53. et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribæ et seniores

54. Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem

55. summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversum Jesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant

56. multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant

57. et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes

58. quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum ædificabo

59. et non erat conveniens testimonium illorum

60. et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Jesum dicens non respondes quicquam ad ea quæ tibi obiciuntur ab his

61. ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti

62. Jesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus cæli

63. summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc desideramus testes

64. audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis

65. et cœperunt quidam conspuere eum et velare faciem ejus et colaphis eum cædere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum cædebant

66. et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis

67. et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Jesu Nazareno eras

68. at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et exiit foras ante atrium et gallus cantavit

69. rursus autem cum vidisset illum ancilla cœpit dicere circumstantibus quia hic ex illis est

70. at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilæus es

71. ille autem cœpit anathematizare et jurare quia nescio hominem istum quem dicitis

72. et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et cœpit flere



Livros sugeridos


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.