1. erat autem homo ex Pharisæis Nicodemus nomine princeps Judæorum

2. hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest hæc signa facere quæ tu facis nisi fuerit Deus cum eo

3. respondit Jesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei

4. dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et nasci

5. respondit Jesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei

6. quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est

7. non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo

8. Spiritus ubi vult spirat et vocem ejus audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu

9. respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt hæc fieri

10. respondit Jesus et dixit ei tu es magister Israël et hæc ignoras

11. amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis

12. si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis cælestia credetis

13. et nemo ascendit in cælum nisi qui descendit de cælo Filius hominis qui est in cælo

14. et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis

15. ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam æternam

16. sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam æternam

17. non enim misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum

18. qui credit in eum non judicatur qui autem non credit jam judicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei

19. hoc est autem judicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera

20. omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera ejus

21. qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur ejus opera quia in Deo sunt facta

22. post hæc venit Jesus et discipuli ejus in judæam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat

23. erat autem et Johannes baptizans in Ænon juxta Salim quia aquæ multæ erant illic et adveniebant et baptizabantur

24. nondum enim missus fuerat in carcerem Johannes

25. facta est ergo quæstio ex discipulis Johannis cum Judæis de purificatione

26. et venerunt ad Johannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Jordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum

27. respondit Johannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de cælo

28. ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum

29. qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est

30. illum oportet crescere me autem minui

31. qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de cælo venit supra omnes est

32. et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium ejus nemo accipit

33. qui accipit ejus testimonium signavit quia Deus verax est

34. quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum

35. Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus

36. qui credit in Filium habet vitam æternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum



Livros sugeridos


“A ingenuidade e’ uma virtude, mas apenas ate certo ponto; ela deve sempre ser acompanhada da prudência. A astúcia e a safadeza, por outro lado, são diabólicas e podem causar muito mal.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.