1. dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin

2. non reppulit Deus plebem suam quam præsciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israël

3. Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quærunt animam meam

4. sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal

5. sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ factæ sunt

6. si autem gratia non ex operibus alioquin gratia jam non est gratia

7. quid ergo quod quærebat Israël hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excæcati sunt

8. sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem

9. et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis

10. obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva

11. dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos æmulentur

12. quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi et deminutio eorum divitiæ gentium quanto magis plenitudo eorum

13. vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo

14. si quo modo ad æmulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis

15. si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quæ adsumptio nisi vita ex mortuis

16. quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami

17. quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivæ factus es

18. noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te

19. dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar

20. bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time

21. si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat

22. vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris

23. sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos

24. nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suæ olivæ

25. nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia cæcitas ex parte contigit in Israël donec plenitudo gentium intraret

26. et sic omnis Israël salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Jacob

27. et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum

28. secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres

29. sine pænitentia enim sunt dona et vocatio Dei

30. sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem

31. ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur

32. conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur

33. o altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei quam inconprehensibilia sunt judicia ejus et investigabiles viæ ejus

34. quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius ejus fuit

35. aut quis prior dedit illi et retribuetur ei

36. quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in sæcula amen



Livros sugeridos


“O Senhor nos dá tantas graças e nós pensamos que tocamos o céu com um dedo. Não sabemos, no entanto, que para crescer precisamos de pão duro, das cruzes, das humilhações, das provações e das contradições.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.