1. quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum jacientes fundamentum pænitentiæ ab operibus mortuis et fidei ad Deum

2. baptismatum doctrinæ inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et judicii æterni

3. et hoc faciemus siquidem permiserit Deus

4. inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum cæleste et participes sunt facti Spiritus Sancti

5. gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque sæculi venturi

6. et prolapsi sunt renovari rursus ad pænitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes

7. terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo

8. proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cujus consummatio in conbustionem

9. confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur

10. non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis

11. cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem

12. ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones

13. Abrahæ namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem juraret majorem juravit per semet ipsum

14. dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te

15. et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem

16. homines enim per majorem sui jurant et omnis controversiæ eorum finis ad confirmationem est juramentum

17. in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit jusiurandum

18. ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem

19. quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis

20. ubi præcursor pro nobis introjit Jesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum



Livros sugeridos


“Padre, eu não acredito no inferno – falou um penitente. Padre Pio disse: Acreditará quando for para lá?” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.