1. ut autem judicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Julio cohortis Augustæ

2. ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare circa Asiæ loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicense

3. sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans Julius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere

4. et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea quod essent venti contrarii

5. et pelagus Ciliciæ et Pamphiliæ navigantes venimus Lystram quæ est Lyciæ

6. et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam

7. et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretæ secundum Salmonem

8. et vix juxta navigantes venimus in locum quendam qui vocatur Boni portus cui juxta erat civitas Thalassa

9. multo autem tempore peracto et cum jam non esset tuta navigatio eo quod et jejunium jam præterisset consolabatur Paulus

10. dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio

11. centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat quam his quæ a Paulo dicebantur

12. et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent devenientes Phœnice hiemare portum Cretæ respicientem ad africum et ad chorum

13. adspirante autem austro æstimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretam

14. non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur euroaquilo

15. cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum data nave flatibus ferebamur

16. insulam autem quandam decurrentes quæ vocatur Caudam potuimus vix obtinere scapham

17. qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur

18. valide autem nobis tempestate jactatis sequenti die jactum fecerunt

19. et tertia die suis manibus armamenta navis projecerunt

20. neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente jam ablata erat spes omnis salutis nostræ

21. et cum multa jejunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et jacturam

22. et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animæ erit ex vobis præterquam navis

23. adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cujus sum ego et cui deservio

24. dicens ne timeas Paule Cæsari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum

25. propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi

26. in insulam autem quandam oportet nos devenire

27. sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautæ apparere sibi aliquam regionem

28. qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum inde separati invenerunt passus quindecim

29. timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri

30. nautis vero quærentibus fugere de navi cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendere

31. dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis

32. tunc absciderunt milites funes scaphæ et passi sunt eam excidere

33. et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes jejuni permanetis nihil accipientes

34. propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit

35. et cum hæc dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset cœpit manducare

36. animæquiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum

37. eramus vero universæ animæ in navi ducentæ septuaginta sex

38. et satiati cibo adleviabant navem jactantes triticum in mare

39. cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem

40. et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes juncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum auræ tendebant ad litus

41. et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris

42. militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeret

43. centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri jussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exire

44. et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quæ de navi essent et sic factum est ut omnes animæ evaderent ad terram



Livros sugeridos


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.