1. Iustus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiae colliguntur, tamen non est qui intellegat: a facie enim malitiae collectus est iustus.

2. In pacem ingreditur, requiescit in cubili suo, qui ambulat in directione sua.

3. Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariae.

4. Super quem luditis? Super quem dilatatis os et eicitis linguam? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax,

5. qui exardescitis in terebinthis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in vallibus subter scissuras petrarum?

6. In partibus vallis pars tua, hae sunt sors tua; et ipsis effundisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his consolabor?

7. Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti, ut immolares hostias.

8. Et post ostium et postem posuisti memoriale tuum; nam longe a me discooperuisti et ascendisti, dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis foedus; dilexisti stratum eorum, manum respexisti.

9. Et ingressa es ad regem cum unguento et multiplicasti pigmenta tua; misisti legatos tuos procul et humiliata es usque ad inferos.

10. In multitudine viae tuae laborasti; non dixisti: “Vanum est!”. Vitam manus tuae invenisti, propterea non aegrotasti.

11. Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es et mei non es recordata neque cogitasti in corde tuo? Nonne, quia ego tacui et longo tempore, me non times?

12. Ego annuntiabo iustitiam tuam et opera tua, quae non proderunt tibi.

13. Cum clamaveris, liberent te lucra tua; et omnia illa auferet ventus, tollet aura. Qui autem fiduciam habet in me, hereditabit terram et possidebit montem sanctum meum.

14. Et dicent: “Sternite, sternite, parate viam, auferte offendicula de via populi mei”.

15. Quia haec dicit Excelsus et Sublimis, habitans aeternitatem, et sanctum nomen eius: “Excelsus et sanctus habito et cum contrito et humili spiritu, ut vivificem spiritum humilium et vivificem cor contritorum.

16. Non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea deficeret, halitus, quem ego feci.

17. Propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum et percussi eum, abscondi faciem meam et indignatus sum; et abiit vagus in via cordis sui.

18. Vias eius vidi et sanabo eum et reducam eum et reddam consolationes ipsi et lugentibus eius.

19. Creo fructum labiorum pacem; pacem ei, qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanabo eum”.

20. Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus eius in limum et lutum.

21. Non est pax impiis, dicit Deus meus.



Livros sugeridos


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.