1. Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion; induere vestimentis gloriae tuae, Ierusalem, civitas sanctitatis, quia non adiciet ultra, ut pertranseat per te incircumcisus et immundus.

2. Excutere de pulvere, consurge, captiva Ierusalem; solve vincula colli tui, captiva filia Sion.

3. Quia haec dicit Dominus: “Gratis venumdati estis et sine argento redimemini”.

4. Quia haec dicit Dominus Deus: “In Aegyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi; et Assur sine causa oppressit eum.

5. Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est populus meus gratis? Dominatores eius ululant, dicit Dominus, et iugiter tota die nomen meum blasphematur.

6. Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse, qui loquebar: “Ecce adsum””.

7. Quam pulchri super montes pedes annuntiantis, praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem, dicentis Sion: “Regnavit Deus tuus!”.

8. Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem, simul exsultabunt, quia oculo ad oculum videbunt, cum redierit Dominus ad Sion.

9. Gaudete et exsultate simul, deserta Ierusalem, quia consolatus est Dominus populum suum, redemit Ierusalem.

10. Nudavit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium; et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri.

11. Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere; exite de medio eius, mundamini, qui fertis vasa Domini.

12. Quoniam non in festinatione exibitis nec in fuga properabitis; praecedet enim vos Dominus, et colliget vos Deus Israel.

13. Ecce prospere aget servus meus; exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde.

14. Sicut obstupuerunt super eum multi, sic deformis erat, quasi non esset hominis species eius, filiorum hominis aspectus eius,

15. sic disperget gentes multas. Super ipsum continebunt reges os suum, quia, quae non sunt narrata eis, viderunt et, quae non audierunt, contemplati sunt.



Livros sugeridos


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.