1. Visio Isaiae filii Amos, quam vidit super Iudam et Ierusalem in diebus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae.

2. Audite, caeli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est: “Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me.

3. Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel non cognovit, populus meus non intellexit”.

4. Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis! Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum.

5. Super quo percutiemini vos ultra, addentes praevaricationem? Omne caput languidum, et omne cor maerens.

6. A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas; vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo.

7. Terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni; regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili.

8. Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, sicut tugurium in cucumerario, sicut civitas, quae obsessa est.

9. Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus.

10. Audite verbum Domini, principes Sodomorum; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrae.

11. “Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum?, dicit Dominus. Plenus sum holocaustis arietum et adipe pinguium; et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui.

12. Cum veneritis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis?

13. Ne afferatis ultra sacrificium vanum; abominatio mihi incensum, neomenia et sabbatum et conventus; non feram scelus cum coetu sollemni;

14. calendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea, facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens.

15. Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt.

16. Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis; quiescite agere perverse,

17. discite benefacere: quaerite iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam.

18. Et venite, et iudicio contendamus, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et, si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana erunt.

19. Si volueritis et audieritis, bona terrae comedetis;

20. quod si nolueritis et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est”.

21. Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii? Iustitia habitavit in ea, nunc autem homicidae.

22. Argentum tuum versum est in scoriam, vinum tuum mixtum est aqua;

23. principes tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones, pupillo non iudicant, et causa viduae non ingreditur ad illos.

24. Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israel: “Heu, consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis.

25. Et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stannum tuum.

26. Et restituam iudices tuos, ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post haec vocaberis Civitas iustitiae, Urbs fidelis”.

27. Sion in iudicio redimetur et, qui in ea reversi sunt, in iustitia.

28. Erit autem ruina scelestis et peccatoribus simul; et, qui dereliquerunt Dominum, consumentur.

29. Confundemini enim terebinthis, in quibus delectati estis, et erubescetis super hortis, quos elegistis.

30. Nam eritis velut quercus, defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua;

31. et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae, et opus eius quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat.



Livros sugeridos


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.