1. Viginti annorum erat Achaz, cum regnare coepis set, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius,

2. sed ambulavit in viis regum Israel. Insuper et simulacra fudit Baalim.

3. Ipse est, qui adolevit in valle filii Ennom et lustravit filios suos in igne iuxta abominationes gentium, quas expulit Dominus coram filiis Israel.

4. Sacrificabat quoque et thymiama succendebat in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso.

5. Tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syriae, qui percussit eum multosque captivos de eo cepit et adduxit in Damascum. Manibus quoque regis Israel traditus est et percussus plaga grandi.

6. Occidit enim Phacee filius Romeliae de Iuda centum viginti milia in die uno, omnes viros bellatores, eo quod reliquissent Dominum, Deum patrum suorum.

7. Eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Maasiam filium regis et Ezricam praefectum domus, Elcanam quoque secundum a rege.

8. Ceperuntque filii Israel de fratribus suis ducenta milia mulierum, puerorum et puellarum, et infinitam praedam pertuleruntque eam in Samariam.

9. Erat autem ibi propheta Domini nomine Oded, qui egressus obviam exercitui venienti in Samariam dixit eis: “Ecce, iratus Dominus, Deus patrum vestrorum, contra Iudam tradidit eos in manibus vestris, et occidistis eos atrociter, ita ut ad caelum pertingeret vestra crudelitas.

10. Insuper filios Iudae et Ierusalem vultis vobis subicere in servos et ancillas. Attamen nonne vos ipsi estis in culpa coram Domino Deo vestro?

11. Audite ergo consilium meum et reducite captivos, quos adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis”.

12. Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias filius Iohanan, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias filius Sellum et Amasa filius Adali, contra eos, qui veniebant de proelio,

13. et dixerunt eis: “Non introducetis huc captivos, quia ad culpam coram Domino, quae iam est super nos, vultis adicere super peccata nostra et culpam nostram. Grandis quippe culpa est nobis, et ira furoris Domini super Israel”.

14. Dimiseruntque viri bellatores captivos et universa, quae ceperant, coram principibus et omni multitudine.

15. Et surrexerunt viri nominatim designati et confortaverunt captivos omnesque, qui nudi erant, vestierunt de spoliis. Cumque vestissent eos et calceassent et refecissent cibo ac potu unxissentque, deduxerunt eos sollicite, et quidem omnes vacillantes in iumentis, et adduxerunt Iericho civitatem Palmarum ad fratres eorum. Ipsique reversi sunt Samariam.

16. Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum auxilium postulans.

17. Venerunt enim et Idumaei et percusserunt Iudam et ceperunt captivos.

18. Philisthim quoque diffusi sunt per urbes Sephelae et Nageb Iudae ceperuntque Bethsames et Aialon et Gederoth, Socho quoque cum viculis eius et Thamnan et Gamzo cum viculis earum et habitaverunt in eis.

19. Humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Israel, eo quod relaxasset ei frenum et contemptui habuisset Dominum.

20. Venitque contra eum Theglathphalasar rex Assyriorum, qui afflixit eum, non autem confortavit.

21. Achaz enim, spoliata domo Domini et domo regis et principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit.

22. Insuper et in tempore angustiae suae auxit contemptum in Dominum. Ipse rex Achaz

23. immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et dixit: “Dii regum Syriae auxiliantur eis; quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi”, cum e contrario ipsi fuerint ruina ei et universo Israel.

24. Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque confractis, clausit ianuas templi Dei et fecit sibi altaria in universis angulis Ierusalem.

25. In singulis quoque urbibus Iudae exstruxit excelsa ad adolendum diis alienis atque ad iracundiam provocavit Dominum, Deum patrum suorum.

26. Reliqua autem gestorum eius et omnium operum suorum priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Iudae et Israel.

27. Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate Ierusalem; non autem posuerunt eum in sepulcra regum Israel. Regnavitque Ezechias filius eius pro eo.



Livros sugeridos


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.