Encontrados 36 resultados para: Achaz

  • Et dormivit Ioatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David patris sui; et regnavit Achaz filius eius pro eo. (Liber II Regum 15, 38)




  • Anno septimo decimo Phacee filii Romeliae regnavit Achaz filius Ioatham regis Iudae. (Liber II Regum 16, 1)

  • Viginti annorum erat Achaz, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem; non fecit, quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui, sicut David pater eius, (Liber II Regum 16, 2)

  • Tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in Ierusalem ad proeliandum; cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum. (Liber II Regum 16, 5)

  • Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum dicens: “Servus tuus et filius tuus ego sum. Ascende et salvum me fac de manu regis Syriae et de manu regis Israel, qui consurrexerunt adversum me”. (Liber II Regum 16, 7)

  • Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum in Damascum. Cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem exemplar eius et descriptionem omnis operis eius. (Liber II Regum 16, 10)

  • Exstruxitque Urias sacerdos altare; iuxta omnia, quae miserat rex Achaz de Damasco, ita fecit Urias sacerdos, donec veniret rex Achaz de Damasco. (Liber II Regum 16, 11)




  • Praecepit quoque rex Achaz Uriae sacerdoti dicens: “Super altare maius offer holocaustum matutinum et oblationem vespertinam et holocaustum regis et oblationem eius et holocaustum universi populi terrae et oblationem eorum et libamina eorum; et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem sacrificii super illud effundes. De altari vero aeneo erit mihi deliberandum”. (Liber II Regum 16, 15)

  • Fecit igitur Urias sacerdos iuxta omnia, quae praeceperat rex Achaz. (Liber II Regum 16, 16)

  • Excidit autem rex Achaz limbos basium et removit luterem, qui erat desuper, et mare deposuit de bobus aeneis, qui sustentabant illud, et posuit super pavimentum stratum lapide. (Liber II Regum 16, 17)

  • Reliqua autem gestorum Achaz, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? (Liber II Regum 16, 19)

  • Dormivitque Achaz cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David; et regnavit Ezechias filius eius pro eo. (Liber II Regum 16, 20)




“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina