1. Viginti quinque annorum erat Ioatham, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ierusa filia Sadoc.

2. Fecitque, quod rectum erat coram Domino iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat.

3. Ipse aedificavit portam domus Domini Superiorem et in muro Ophel multa construxit.

4. Urbes quoque aedificavit in montibus Iudae et in saltibus castella et turres.

5. Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in anno illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei; haec ei praebuerunt filii Ammon etiam in anno secundo et tertio.

6. Corroboratusque est Ioatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.

7. Reliqua autem gestorum Ioatham et omnes pugnae eius et viae scriptae sunt in libro regum Israel et Iudae.

8. Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem.

9. Dormivitque Ioatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; et regnavit Achaz filius eius pro eo.



Livros sugeridos


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.