Liber Thobis, 1
1. Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quæ est in superioribus Galileæ supra Naasson post viam quæ ducit ad occidentem in sinistro habens civitatem Sephet
2. cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit
3. ita ut omnia quæ habere poterat cotidie concaptivis fratribus qui erant ex genere inpertiret
4. cumque esset junior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen puerile gessit in opere
5. denique cum irent omnes ad vitulos aureos quos Hieroboam fecerat rex Israël hic solus fugiebat consortia omnium
6. et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israël omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens
7. ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem
8. hæc et his similia secundum legem Dei puerulus observabat
9. cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei
10. ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato
11. igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua
12. et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in escis eorum
13. et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis
14. et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens libertatem quæcumque facere voluisset
15. pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate et monita salutis dabat eis
16. cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti
17. et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret qui erat ex tribu ejus sub chirografo dedit illi memoratum pondus argenti
18. post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius ejus pro eo et filios Israël exosos haberet in conspectu suo
19. Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur eos dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis
20. esurientes alebat nudis vestimenta præbebat et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat
21. denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Judæa plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israël Tobias sepeliebat corpora eorum
22. at ubi nuntiatum est regi jussit eum occidi et tulit ei omnem substantiam ejus
23. Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit quia multi diligebant eum
24. post dies vero quadraginta et quinque occiderunt regem filii ipsius
25. et reversus est Tobias ad domum suam omnisque facultas ejus restituta est ei