| 1. | testificor coram Deo et Christo Jesu qui judicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum ejus |
| 2. | prædica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina |
| 3. | erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus |
| 4. | et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur |
| 5. | tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistæ ministerium tuum imple |
| 6. | ego enim jam delibor et tempus meæ resolutionis instat |
| 7. | bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi |
| 8. | in reliquo reposita est mihi justitiæ corona quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum ejus |
| 9. | festina venire ad me cito |
| 10. | Demas enim me dereliquit diligens hoc sæculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam |
| 11. | Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium |
| 12. | Tychicum autem misi Ephesum |
| 13. | pænulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas |
| 14. | Alexander ærarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera ejus |
| 15. | quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris |
| 16. | in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur |
| 17. | Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me prædicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis |
| 18. | liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum cæleste cui gloria in sæcula sæculorum amen |
| 19. | saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum |
| 20. | Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti |
| 21. | festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes |