| 1. | quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quæ in nobis conpletæ sunt rerum |
| 2. | sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis |
| 3. | visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile |
| 4. | ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem |
| 5. | fuit in diebus Herodis regis Judææ sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen ejus Elisabeth |
| 6. | erant autem justi ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querella |
| 7. | et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis |
| 8. | factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum |
| 9. | secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini |
| 10. | et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi |
| 11. | apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi |
| 12. | et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum |
| 13. | ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen ejus Johannem |
| 14. | et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate ejus gaudebunt |
| 15. | erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ |
| 16. | et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum |
| 17. | et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Heliæ ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam justorum parare Domino plebem perfectam |
| 18. | et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis |
| 19. | et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et hæc tibi evangelizare |
| 20. | et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quæ implebuntur in tempore suo |
| 21. | et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo |
| 22. | egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus |
| 23. | et factum est ut impleti sunt dies officii ejus abiit in domum suam |
| 24. | post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus et occultabat se mensibus quinque dicens |
| 25. | quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines |
| 26. | in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilææ cui nomen Nazareth |
| 27. | ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph de domo David et nomen virginis Maria |
| 28. | et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus |
| 29. | quæ cum vidisset turbata est in sermone ejus et cogitabat qualis esset ista salutatio |
| 30. | et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum |
| 31. | ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen ejus Jesum |
| 32. | hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus |
| 33. | et regnabit in domo Jacob in æternum et regni ejus non erit finis |
| 34. | dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco |
| 35. | et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei |
| 36. | et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quæ vocatur sterilis |
| 37. | quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum |
| 38. | dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus |
| 39. | exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Juda |
| 40. | et intravit in domum Zacchariæ et salutavit Elisabeth |
| 41. | et factum est ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth exultavit infans in utero ejus et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth |
| 42. | et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui |
| 43. | et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me |
| 44. | ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo |
| 45. | et beata quæ credidit quoniam perficientur ea quæ dicta sunt ei a Domino |
| 46. | et ait Maria magnificat anima mea Dominum |
| 47. | et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo |
| 48. | quia respexit humilitatem ancillæ suæ ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes |
| 49. | quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen ejus |
| 50. | et misericordia ejus in progenies et progenies timentibus eum |
| 51. | fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui |
| 52. | deposuit potentes de sede et exaltavit humiles |
| 53. | esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes |
| 54. | suscepit Israël puerum suum memorari misericordiæ |
| 55. | sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini ejus in sæcula |
| 56. | mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam |
| 57. | Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium |
| 58. | et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei |
| 59. | et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris ejus Zacchariam |
| 60. | et respondens mater ejus dixit nequaquam sed vocabitur Johannes |
| 61. | et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine |
| 62. | innuebant autem patri ejus quem vellet vocari eum |
| 63. | et postulans pugillarem scripsit dicens Johannes est nomen ejus et mirati sunt universi |
| 64. | apertum est autem ilico os ejus et lingua ejus et loquebatur benedicens Deum |
| 65. | et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc |
| 66. | et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo |
| 67. | et Zaccharias pater ejus impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens |
| 68. | benedictus Deus Israël quia visitavit et fecit redemptionem plebi suæ |
| 69. | et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui |
| 70. | sicut locutus est per os sanctorum qui a sæculo sunt prophetarum ejus |
| 71. | salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos |
| 72. | ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti |
| 73. | jusiurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum |
| 74. | daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi |
| 75. | in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris |
| 76. | et tu puer propheta Altissimi vocaberis præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus |
| 77. | ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum |
| 78. | per viscera misericordiæ Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto |
| 79. | inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis |
| 80. | puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suæ ad Israël |