| 1. | verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem |
| 2. | vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas |
| 3. | quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole |
| 4. | generatio præterit et generatio advenit terra vero in æternum stat |
| 5. | oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens |
| 6. | gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur |
| 7. | omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant |
| 8. | cunctæ res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu |
| 9. | quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est |
| 10. | nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos |
| 11. | non est priorum memoria sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo |
| 12. | ego Ecclesiastes fui rex Israël in Hierusalem |
| 13. | et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea |
| 14. | vidi quæ fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus |
| 15. | perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus |
| 16. | locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et præcessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit |
| 17. | dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus |
| 18. | eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem |