| 1. | in principio creavit Deus cælum et terram
|
| 2. | terra autem erat inanis et vacua et tenebræ super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas
|
| 3. | dixitque Deus fiat lux et facta est lux
|
| 4. | et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras
|
| 5. | appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus
|
| 6. | dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis
|
| 7. | et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quæ erant sub firmamento ab his quæ erant super firmamentum et factum est ita
|
| 8. | vocavitque Deus firmamentum cælum et factum est vespere et mane dies secundus
|
| 9. | dixit vero Deus congregentur aquæ quæ sub cælo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita
|
| 10. | et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum
|
| 11. | et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum cujus semen in semet ipso sit super terram et factum est ita
|
| 12. | et protulit terra herbam virentem et adferentem semen juxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum
|
| 13. | factumque est vespere et mane dies tertius
|
| 14. | dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento cæli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos
|
| 15. | ut luceant in firmamento cæli et inluminent terram et factum est ita
|
| 16. | fecitque Deus duo magna luminaria luminare majus ut præesset diei et luminare minus ut præesset nocti et stellas
|
| 17. | et posuit eas in firmamento cæli ut lucerent super terram
|
| 18. | et præessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum
|
| 19. | et factum est vespere et mane dies quartus
|
| 20. | dixit etiam Deus producant aquæ reptile animæ viventis et volatile super terram sub firmamento cæli
|
| 21. | creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquæ in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum
|
| 22. | benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram
|
| 23. | et factum est vespere et mane dies quintus
|
| 24. | dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo jumenta et reptilia et bestias terræ secundum species suas factumque est ita
|
| 25. | et fecit Deus bestias terræ juxta species suas et jumenta et omne reptile terræ in genere suo et vidit Deus quod esset bonum
|
| 26. | et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et præsit piscibus maris et volatilibus cæli et bestiis universæque terræ omnique reptili quod movetur in terra
|
| 27. | et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos
|
| 28. | benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus cæli et universis animantibus quæ moventur super terram
|
| 29. | dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quæ habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam
|
| 30. | et cunctis animantibus terræ omnique volucri cæli et universis quæ moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita
|
| 31. | viditque Deus cuncta quæ fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus
|