Mosaico decorativo

1. ecce ego mittam angelum meum et præparabit viam ante faciem meam et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quæritis et angelus testamenti quem vos vultis ecce venit dicit Dominus exercituum

1. Ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit viam an te faciem meam; et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum;

2. et quis poterit cogitare diem adventus ejus et quis stabit ad videndum eum ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum

2. et quis poterit sustinere diem adventus eius, et quis stabit, cum apparebit? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum;

3. et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia

3. et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia.

4. et placebit Domino sacrificium Juda et Hierusalem sicut dies sæculi et sicut anni antiqui

4. Et placebit Domino sacrificium Iudae et Ierusalem sicut diebus pristinis et sicut annis antiquis.

5. et accedam ad vos in judicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit Dominus exercituum

5. Et accedam ad vos in iudicio; et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et, qui opprimunt mercennarios, viduas et pupillos et flectunt ius peregrinorum nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.

6. ego enim Dominus et non mutor et vos filii Jacob non estis consumpti

6. Ego enim Dominus et non mutatus sum; sed vos, filii lacob, nondum ad finem pervenistis.

7. a diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis revertimini ad me et revertar ad vos dicit Dominus exercituum et dixistis in quo revertemur

7. A diebus enim patrum vestrorum recessistis a praeceptis legitimis meis et non custodistis ea. Revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Et dicitis: “In quo revertemur?”.

8. si adfiget homo Deum quia vos configitis me et dixistis in quo confiximus te in decimis et in primitivis

8. Numquid homo potest defraudare Deum? Sed vos defraudatis me. Et dicitis: “In quo defraudavimus te?”. In decimis et in primitiis.

9. et in penuria vos maledicti estis et me vos configitis gens tota

9. Maledictione vos maledicti estis, quia me vos defraudatis, gens tota.

10. inferte omnem decimam in horreum et sit cibus in domo mea et probate me super hoc dicit Dominus si non aperuero vobis cataractas cæli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam

10. Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea; et probate me super hoc, dicit Dominus exercituum: si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam

11. et increpabo pro vobis devorantem et non corrumpet fructum terræ vestræ nec erit sterilis vinea in agro dicit Dominus exercituum

11. et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terrae, nec erit sterilis vobis vinea in agro, dicit Dominus exercituum.

12. et beatos vos dicent omnes gentes eritis enim vos terra desiderabilis dicit Dominus exercituum

12. Et beatos vos dicent omnes gentes; eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum.

13. invaluerunt super me verba vestra dicit Dominus

13. Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus;

14. et dixistis quid locuti sumus contra te dixistis vanus est qui servit Deo et quod emolumentum quia custodivimus præcepta ejus et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum

14. et dicitis: “Quid locuti sumus contra te?”. Dicitis: “Vanum est servire Deo; et, quod emolumentum, quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum?

15. ergo nunc beatos dicimus arrogantes siquidem ædificati sunt facientes impietatem et temptaverunt Deum et salvi facti sunt

15. Ergo nunc beatos dicimus arrogantes; siquidem aedificati sunt facientes impietatem et tentaverunt Deum et salvi facti sunt”.

16. tunc locuti sunt timentes Deum unusquisque cum proximo suo et adtendit Dominus et audivit et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen ejus

16. Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo. Et attendit Dominus et audivit; et scriptus est liber memorabilium coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius.

17. et erunt mihi ait Dominus exercituum in die qua ego facio in peculium et parcam eis sicut parcit vir filio suo servienti sibi

17. Erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die, qua ego facio in peculium; et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi.

18. et convertemini et videbitis quid sit inter justum et impium et inter servientem Deo et non servientem ei

18. Rursum videbitis quid sit inter iustum et impium, inter servientem Deo et non servientem ei.

19.

19. Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et ramum.

20.

20. Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pennis eius; et egrediemini et salietis sicut vituli saginati

21.

21. et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die, quam ego facio, dicit Dominus exercituum.

22.

22. Mementote legis Moysi servi mei, cui mandavi in Horeb ad omnem Israel praecepta et iudicia.

23.

23. Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis;

24.

24. et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum, ne veniam et percutiam terram anathemate”.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.