Liber Nehemiae, 7
1. postquam autem ædificatus est murus et posui valvas et recensui janitores et cantores et Levitas
1. Postquam autem aedificatus est murus, et posui valvas et recen sui ianitores et cantores et Levitas,
2. præcepi Aneni fratri meo et Ananiæ principi domus de Hierusalem ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur
2. praeposui Hanani fratrem meum et Hananiam principem arcis supra Ierusalem — ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur —
3. et dixi eis non aperiantur portæ Hierusalem usque ad calorem solis cumque adhuc adsisterent clausæ portæ sunt et oppilatæ et posui custodes de habitatoribus Hierusalem singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam
3. et dixi eis: “Non aperiantur portae Ierusalem usque ad calorem solis. Dum adhuc calor permanet, claudantur portae et oppilentur; et ponant custodes de habitatoribus Ierusalem, singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam”.
4. civitas autem erat lata nimis et grandis et populus parvus in medio ejus et non erant domus ædificatæ
4. Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio eius, et non erant domus aedificatae.
5. dedit autem Deus in corde meo et congregavi optimates et magistratus et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census eorum qui ascenderant primum et inventum est scriptum in eo
5. Deus autem meus dedit in corde meo, et congregavi optimates et magistratus et vulgus, ut recenserem eos; et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo:
6. isti filii provinciæ qui ascenderunt de captivitate migrantium quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis et reversi sunt in Hierusalem et in Judæam unusquisque in civitatem suam
6. Isti filii provinciae, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Ierusalem et in Iudaeam unusquisque in civitatem suam.
7. qui venerunt cum Zorobabel Hiesuæ Neemias Azarias Raamias Naamni Mardocheus Belsar Mespharath Beggoai Naum Baana numerus virorum populi Israël
7. Qui venerunt cum Zorobabel, Iesua, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochaeus, Belsan, Mespharath, Beguai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israel:
8. filii Pharos duo milia centum septuaginta duo
8. filii Pharos duo milia centum septuaginta duo;
9. filii Saphatiæ trecenti septuaginta duo
9. filii Saphatia trecenti septuaginta duo;
10. filii Area sescenti quinquaginta duo
10. filii Area sescenti quinquaginta duo;
11. filii Phæthmoab filiorum Hiesuæ et Joab duo milia octingenti decem et octo
11. filii Phahathmoab, hi sunt filii Iesua et Ioab, duo milia octingenti decem et octo;
12. filii Helam mille octingenti quinquaginta quattuor
12. filii Elam mille ducenti quinquaginta quattuor;
13. filii Zethua octingenti quadraginta quinque
13. filii Zethua octingenti quadraginta quinque;
14. filii Zacchai septingenti sexaginta
14. filii Zachai septingenti sexaginta;
15. filii Bennui sescenti quadraginta octo
15. filii Bennui sescenti quadraginta octo;
16. filii Bebai sescenti viginti octo
16. filii Bebai sescenti viginti octo;
17. filii Azgad duo milia trecenti viginti duo
17. filii Azgad duo milia trecenti viginti duo;
18. filii Adonicam sescenti sexaginta septem
18. filii Adonicam sescenti sexaginta septem;
19. filii Baggoaim duo milia sexaginta septem
19. filii Beguai duo milia sexaginta septem;
20. filii Adin sescenti quinquaginta quinque
20. filii Adin sescenti quinquaginta quinque;
21. filii Ater filii Ezechiæ nonaginta octo
21. filii Ater, qui erant ex Ezechia, nonaginta octo;
22. filii Asem trecenti viginti octo
22. filii Hasum trecenti viginti octo;
23. filii Besai trecenti viginti quattuor
23. filii Besai trecenti viginti quattuor;
24. filii Areph centum duodecim
24. filii Hareph centum duodecim;
25. filii Gabaon nonaginta quinque
25. filii Gabaon nonaginta quinque;
26. viri Bethleem et Netupha centum octoginta octo
26. filii Bethlehem et Netopha centum octoginta octo;
27. viri Anathoth centum viginti octo
27. viri Anathoth centum viginti octo;
28. viri Bethamoth quadraginta duo
28. viri Bethazmaveth quadraginta duo;
29. viri Cariathiarim Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres
29. viri Cariathiarim, Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres;
30. viri Rama et Geba sescenti viginti unus
30. viri Rama et Gabaa sescenti viginti unus;
31. viri Machmas centum viginti duo
31. viri Machmas centum viginti duo;
32. viri Bethel et Hai centum viginti tres
32. viri Bethel et Hai centum viginti tres;
33. viri Nebo alterius quinquaginta duo
33. viri Nabo alterius quinquaginta duo;
34. viri Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor
34. viri Elam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor;
35. filii Arem trecenti viginti
35. filii Harim trecenti viginti;
36. filii Hiericho trecenti quadraginta quinque
36. filii Iericho trecenti quadraginta quinque;
37. filii Lod Adid et Ono septingenti viginti unus
37. filii Lod, Hadid et Ono septingenti viginti unus;
38. filii Senaa tria milia nongenti triginta
38. filii Senaa tria milia nongenti triginta.
39. sacerdotes filii Idaja in domo Josua nongenti septuaginta tres
39. Sacerdotes: filii Iedaia de domo Iesua nongenti septuaginta tres;
40. filii Emmer mille quinquaginta duo
40. filii Emmer mille quinquaginta duo;
41. filii Phassur mille ducenti quadraginta septem
41. filii Phassur mille ducenti quadraginta septem;
42. filii Arem mille decem et septem Levitæ
42. filii Harim mille decem et septem.
43. filii Josue et Cadmihel filiorum
43. Levitae: filii Iesua, hi sunt filii Cadmihel, Bennui et Odoviae, septuaginta quattuor.
44. Oduja septuaginta quattuor cantores
44. Cantores: filii Asaph centum quadraginta octo.
45. filii Asaph centum quadraginta octo
45. Ianitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai, centum triginta octo.
46. janitores filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai centum triginta octo
46. Oblati: filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth,
47. Nathinnei filii Soa filii Asfa filii Tebaoth
47. filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon,
48. filii Ceros filii Siaa filii Fado filii Lebana filii Agaba filii Selmon
48. filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai,
49. filii Anan filii Geddel filii Gær
49. filii Hanan, filii Giddel, filii Gaher,
50. filii Raaja filii Rasim filii Necoda
50. filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda,
51. filii Gezem filii Aza filii Fasea
51. filii Gazam, filii Oza, filii Phasea,
52. filii Besai filii Munim filii Nephusim
52. filii Besai, filii Meunitarum, filii Nephusorum,
53. filii Becbuc filii Acupha filii Arur
53. filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,
54. filii Besloth filii Meida filii Arsa
54. filii Basluth, filii Mahida, filii Harsa,
55. filii Bercos filii Sisara filii Thema
55. filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,
56. filii Nesia filii Atipha
56. filii Nasia, filii Hatipha.
57. filii servorum Salomonis filii Sotai filii Sophereth filii Pherida
57. Filii servorum Salomonis: filii Sotai, filii Sophereth, filii Pheruda,
58. filii Jahala filii Dercon filii Geddel
58. filii Iaala, filii Darcon, filii Giddel,
59. filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erat ortus ex Sabaim filio Amon
59. filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth Hassebaim, filii Amon.
60. omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo
60. Omnes oblati et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo.
61. hii sunt autem qui ascenderunt de Thelmella Thelarsa Cherub Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israël essent
61. Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israel essent:
62. filii Dalaja filii Tobia filii Necoda sescenti quadraginta duo
62. filii Dalaia, filii Thobia, filii Necoda sescenti quadraginta duo.
63. et de sacerdotibus filii Abia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum
63. Et de sacerdotibus: filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem et vocatus est nomine eorum.
64. hii quæsierunt scripturam suam in censu et non invenerunt et ejecti sunt de sacerdotio
64. Hi quaesierunt tabulas genealogiae suae et non invenerunt; et eiecti sunt de sacerdotio;
65. dixitque Athersatha eis ut non manducarent de sanctis sanctorum donec staret sacerdos doctus et eruditus
65. dixitque praepositus eis, ut non manducarent de sanctificatis sanctuarii, donec staret sacerdos pro Urim et Tummim.
66. omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia sescenti sexaginta
66. Omnis multitudo simul quadraginta duo milia trecenti sexaginta,
67. absque servis et ancillis eorum qui erant septem milia trecenti triginta et septem et inter eos cantores et cantrices ducentæ quadraginta quinque
67. absque servis et ancillis eorum, qui erant septem milia trecenti triginta septem; insuper et cantores et cantatrices ducenti quadraginta quinque.
68. []
68. Equi eorum septingenti triginta sex, muli eorum ducenti quadraginta quinque,
69. cameli quadringenti triginta quinque asini sex milia septingenti viginti
69. cameli eorum quadringenti triginta quinque, asini sex milia septingenti viginti.
70. nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus Athersatha dedit in thesaurum auri dragmas mille fialas quinquaginta tunicas sacerdotales quingentas triginta
70. Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus: praepositus dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta;
71. et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas
71. et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri drachmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas.
72. et quod dedit reliquus populus auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem
72. Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem. Habitaverunt autem ibi sacerdotes et Levitae; ianitores autem et cantores et quidam de populo et oblati et omnis Israel habitaverunt in civitatibus suis. Et venerat mensis septimus; filii autem Israel erant in civitatibus suis.