Mosaico decorativo

1. Athalia vero mater Ahaziæ videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium

1. Athalia vero mater Ochoziae videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium.

2. tollens autem Josaba filia regis Joram soror Ahaziæ Joas filium Ahaziæ furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur et nutricem ejus de triclinio et abscondit eum a facie Athaliæ ut non interficeretur

2. Tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ochoziae Ioas filium Ochoziae furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem eius in cubiculo lectulorum, et absconderunt eum a facie Athaliae, ut non interficeretur.

3. eratque cum ea in domo Domini clam sex annis porro Athalia regnavit super terram

3. Eratque cum ea in domo Domini clam sex annis; porro Athalia regnavit super terram.

4. anno autem septimo misit Jojada et adsumens centuriones et milites introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis fœdus et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis

4. Anno autem septimo misit Ioiada et assumens centuriones Carum et cursorum introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis foedus; et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis

5. et præcepit illis dicens iste sermo quem facere debetis

5. et praecepit illis dicens: “Hoc est, quod facere debetis: tertia pars vestrum introeat sabbato et observet excubitum domus regis;

6. tertia pars vestrum intrœat sabbato et observet excubitum domus regis tertia autem pars sit ad portam Sir et tertia pars ad portam quæ est post habitaculum scutariorum et custodietis excubitum domus Messa

6. tertia autem pars ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam, quae est post habitaculum cursorum, et custodietis excubitum domus per vices.

7. duæ vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem

7. Duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem.

8. et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris si quis autem ingressus fuerit septum templi interficiatur eritisque cum rege intrœunte et egrediente

8. Et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris; si quis autem ingressus fuerit saeptum templi, interficiatur; eritisque cum rege introeunte et egrediente.

9. et fecerunt centuriones juxta omnia quæ præceperat eis Jojada sacerdos et adsumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum cum his qui egrediebantur e sabbato venerunt ad Jojada sacerdotem

9. Et fecerunt centuriones iuxta omnia, quae praeceperat eis Ioiada sacerdos, et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur sabbato, cum his, qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Ioiada sacerdotem.

10. qui dedit eis hastas et arma regis David quæ erant in domo Domini

10. Qui dedit centurionibus hastas et peltas regis David, quae erant in domo Domini.

11. et steterunt singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextra usque ad partem sinistram altaris et ædis circum regem

11. Et steterunt cursores singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextera usque ad partem templi sinistram contra altare et aedem circum regem.

12. produxitque filium regis et posuit super eum diadema et testimonium feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt vivat rex

12. Produxitque filium regis et dedit ei diadema et testimonium; feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt: “Vivat rex!”.

13. audivit Athalia vocem currentis populi et ingressa ad turbas in templum Domini

13. Audivit autem Athalia vocem populi et ingressa ad turbas in templum Domini

14. vidit regem stantem super tribunal juxta morem et cantores et tubas propter eum omnemque populum terræ lætantem et canentem tubis et scidit vestimenta sua clamavitque coniuratio coniuratio

14. vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et principes et tubas prope eum omnemque populum terrae laetantem et canentem tubis; et scidit vestimenta sua clamavitque: “Coniuratio, coniuratio!”.

15. præcepit autem Jojada centurionibus qui erant super exercitum et ait eis educite eam extra consepta templi et quicumque secutus eam fuerit feriatur gladio dixerat enim sacerdos non occidatur in templo Domini

15. Praecepit autem Ioiada sacerdos centurionibus, qui erant super exercitum, et ait eis: “Educite eam extra consaepta templi, et, quicumque secutus eam fuerit, feriatur gladio”. Dixerat enim sacerdos: “Non occidatur in templo Domini”.

16. inposueruntque ei manus et inpegerunt eam per viam introitus equorum juxta palatium et interfecta est ibi

16. Imposueruntque ei manus et impegerunt eam per viam introitus Equorum in palatium, et interfecta est ibi.

17. pepigit igitur Jojada fœdus inter Dominum et inter regem et inter populum ut esset populus Domini et inter regem et populum

17. Pepigit igitur Ioiada foedus inter Dominum et inter regem et inter populum, ut esset populus Domini, et inter regem et populum.

18. ingressusque est omnis populus terræ templum Baal et destruxerunt aras ejus et imagines contriverunt valide Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari et posuit sacerdos custodias in domo Domini

18. Ingressusque est omnis populus terrae templum Baal, et destruxerunt illud et aras eius et imagines contriverunt valide; Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altaribus. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini

19. tulitque centuriones et Cherethi et Felethi legiones et omnem populum terræ deduxeruntque regem de domo Domini et venerunt per viam portæ scutariorum in palatium et sedit super thronum regum

19. tulitque centuriones et Cares et cursores et omnem populum terrae; deduxeruntque regem de domo Domini. Et venerunt per viam portae Cursorum in palatium, et sedit super thronum regum.

20. lætatusque est omnis populus terræ et civitas conquievit Athalia autem occisa est gladio in domo regis

20. Laetatusque est omnis populus terrae, et civitas conquievit; Athalia autem occisa est gladio in domo regis.

21. septemque annorum erat Joas cum regnare cœpisset

21.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.