Liber Exodus, 9
1. dixit autem Dominus ad Mosen ingredere ad Pharaonem et loquere ad eum hæc dicit Dominus Deus Hebræorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi
1. Dixit autem Dominus ad Moysen: “Ingredere ad pharaonem et loquere ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
2. quod si adhuc rennuis et retines eos
2. Quod si adhuc renuis et retines eos,
3. ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et asinos et camelos et boves et oves pestis valde gravis
3. ecce manus Domini erit super possessionem tuam in agris, super equos et asinos et camelos et boves et oves, pestis valde gravis;
4. et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quæ pertinent ad filios Israël
4. et distinguet Dominus inter possessiones Israel et possessiones Aegyptiorum, ut nihil omnino pereat ex his, quae pertinent ad filios Israel.
5. constituitque Dominus tempus dicens cras faciet Dominus verbum istud in terra
5. Constituitque Dominus tempus dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra”.
6. fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum de animalibus vero filiorum Israël nihil omnino periit
6. Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die, mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum; de animalibus vero filiorum Israel nihil omnino periit.
7. et misit Pharao ad videndum nec erat quicquam mortuum de his quæ possidebat Israël ingravatumque est cor Pharaonis et non dimisit populum
7. Et misit pharao ad videndum; nec erat quidquam mortuum de his, quae possidebat Israel. Ingravatumque est cor pharaonis, et non dimisit populum.
8. et dixit Dominus ad Mosen et Aaron tollite plenas manus cineris de camino et spargat illud Moses in cælum coram Pharao
8. Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: “Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in caelum coram pharaone;
9. sitque pulvis super omnem terram Ægypti erunt enim in hominibus et in jumentis vulnera et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti
9. sitque pulvis super omnem terram Aegypti; erunt enim in hominibus et iumentis ulcera et vesicae turgentes in universa terra Aegypti”.
10. tuleruntque cinerem de camino et steterunt contra Pharao et sparsit illud Moses in cælum factaque sunt vulnera vesicarum turgentium in hominibus et in jumentis
10. Tuleruntque cinerem de camino et steterunt coram pharaone, et sparsit illum Moyses in caelum; factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et iumentis.
11. nec poterant malefici stare coram Mosen propter vulnera quæ in illis erant et in omni terra Ægypti
11. Nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera, quae in illis erant et in omni terra Aegypti.
12. induravitque Dominus cor Pharaonis et non audivit eos sicut locutus est Dominus ad Mosen
12. Induravitque Dominus cor pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.
13. dixit quoque Dominus ad Mosen mane consurge et sta coram Pharao et dices ad eum hæc dicit Dominus Deus Hebræorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi
13. Dixitque Dominus ad Moysen: “Mane consurge et sta coram pharaone et dices ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi;
14. quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum super servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit similis mei in omni terra
14. quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum et super servos tuos et super populum tuum, ut scias quod non sit similis mei in omni terra.
15. nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum peste peribisque de terra
15. Nunc enim extendens manum si percussissem te et populum tuum peste, perisses de terra.
16. idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra
16. Idcirco autem servavi te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.
17. adhuc retines populum meum et non vis eum dimittere
17. Adhuc retines populum meum et non vis dimittere eum?
18. en pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est usque in præsens tempus
18. En pluam cras, hac ipsa hora, grandinem multam nimis, qualis non fuit in Aegypto a die, qua fundata est, usque in praesens tempus.
19. mitte ergo jam nunc et congrega jumenta tua et omnia quæ habes in agro homines enim et jumenta et universa quæ inventa fuerint foris nec congregata de agris cecideritque super ea grando morientur
19. Mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia, quae habes in agro; homines enim et iumenta universa, quae inventa fuerint foris nec congregata de agris, cadet super ea grando, et morientur”.
20. qui timuit verbum Domini de servis Pharao fecit confugere servos suos et jumenta in domos
20. Qui timuit verbum Domini de servis pharaonis, fecit confugere servos suos et iumenta in domos;
21. qui autem neglexit sermonem Domini dimisit servos suos et jumenta in agris
21. qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et iumenta in agris.
22. et dixit Dominus ad Mosen extende manum tuam in cælum ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines et super jumenta et super omnem herbam agri in terra Ægypti
22. Et dixit Dominus ad Moysen: “Extende manum tuam in caelum, ut fiat grando in universa terra Aegypti super homines et super iumenta et super omnem herbam agri in terra Aegypti”.
23. extenditque Moses virgam in cælum et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti
23. Extenditque Moyses virgam in caelum, et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram; pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti.
24. et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantæque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est
24. Et grando et ignis immixta pariter ferebantur; tantaeque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti, ex quo gens illa condita est.
25. et percussit grando in omni terra Ægypti cuncta quæ fuerunt in agris ab homine usque ad jumentum cunctam herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit
25. Et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta, quae fuerunt in agris, ab homine usque ad iumentum; cunctamque herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit.
26. tantum in terra Gessen ubi erant filii Israël grando non cecidit
26. Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israel, grando non cecidit.
27. misitque Pharao et vocavit Mosen et Aaron dicens ad eos peccavi etiam nunc Dominus justus ego et populus meus impii
27. Misitque pharao et vocavit Moysen et Aaron dicens ad eos: “Nunc peccavi; Dominus iustus, ego et populus meus rei. 28 Orate Dominum, ut desinant tonitrua Dei et grando, et dimittam vos, et nequaquam hic ultra manebitis”. 29 Ait Moyses: “Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum; et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra. 30 Novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum”. 31 Linum ergo et hordeum laesum est, eo quod hordeum iam spicas et linum iam folliculos germinaret; 32 triticum autem et far non sunt laesa, quia serotina erant.
28. orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando ut dimittam vos et nequaquam hic ultra maneatis
28.
29. ait Moses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini est terra
29.
30. novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum
30.
31. linum ergo et hordeum læsum est eo quod hordeum esset virens et linum jam folliculos germinaret
31.
32. triticum autem et far non sunt læsa quia serotina erant
32.
33. egressusque Moses a Pharaone et ex urbe tetendit manus ad Dominum et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit pluvia super terram
33. Egressusque Moyses a pharaone ex urbe tetendit manus ad Dominum; et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra effundebatur pluvia super terram. 34 Videns autem pharao quod cessasset pluvia et grando et tonitrua, auxit peccatum; 35 et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum nimis; nec dimisit filios Israel, sicut dixerat Dominus per manum Moysi.
34. videns autem Pharao quod cessasset pluvia et grando et tonitrua auxit peccatum
34.
35. et ingravatum est cor ejus et servorum illius et induratum nimis nec dimisit filios Israël sicut præceperat Dominus per manum Mosi
35.
