Mosaico decorativo

1. Et dixit Iudith ad illos: “Audite me, fratres, et acci pientes caput hoc suspendite illud super propugnaculum muri nostri.

1. καὶ εἶπεν πρὸς αὐτοὺς Ιουδιθ ἀκούσατε δή μου ἀδελφοί καὶ λαβόντες τὴν κεφαλὴν ταύτην κρεμάσατε αὐτὴν ἐπὶ τῆς ἐπάλξεως τοῦ τείχους ὑμῶν

2. Et, cum aurora illuxerit, et exierit sol super terram, accipite unusquisque vasa bellica vestra et exietis omnis vir potens extra civitatem et dabitis initium adversus eos tamquam descendentes in campum ad primam custodiam filiorum Assyriae; et non descendetis.

2. καὶ ἔσται ἡνίκα ἐὰν διαφαύσῃ ὁ ὄρθρος καὶ ἐξέλθῃ ὁ ἥλιος ἐπὶ τὴν γῆν ἀναλήμψεσθε ἕκαστος τὰ σκεύη τὰ πολεμικὰ ὑμῶν καὶ ἐξελεύσεσθε πᾶς ἀνὴρ ἰσχύων ἔξω τῆς πόλεως καὶ δώσετε ἀρχηγὸν εἰς αὐτοὺς ὡς καταβαίνοντες ἐπὶ τὸ πεδίον εἰς τὴν προφυλακὴν υἱῶν Ασσουρ καὶ οὐ καταβήσεσθε

3. Et accipientes illi arma sua ibunt in castra sua et suscitabunt duces virtutis Assyriae concurrentque ad tabernaculum Holofernis et non invenient illum, et incidet in illos timor, et fugient a facie vestra.

3. καὶ ἀναλαβόντες οὗτοι τὰς πανοπλίας αὐτῶν πορεύσονται εἰς τὴν παρεμβολὴν αὐτῶν καὶ ἐγεροῦσι τοὺς στρατηγοὺς τῆς δυνάμεως Ασσουρ καὶ συνδραμοῦνται ἐπὶ τὴν σκηνὴν Ολοφέρνου καὶ οὐχ εὑρήσουσιν αὐτόν καὶ ἐπιπεσεῖται ἐπ’ αὐτοὺς φόβος καὶ φεύξονται ἀπὸ προσώπου ὑμῶν

4. Et subsecuti vos et omnes, qui incolunt omnem finem Israel, prosternite illos in viis illorum.

4. καὶ ἐπακολουθήσαντες ὑμεῖς καὶ πάντες οἱ κατοικοῦντες πᾶν ὅριον Ισραηλ καταστρώσατε αὐτοὺς ἐν ταῖς ὁδοῖς αὐτῶν

5. Ante autem quam faciatis ista, vocate mihi Achior Ammoniten, ut videns recognoscat eum, qui vituperavit domum Israel et ipsum quasi in mortem misit ad nos”.

5. πρὸ δὲ τοῦ ποιῆσαι ταῦτα καλέσατέ μοι Αχιωρ τὸν Αμμανίτην ἵνα ἰδὼν ἐπιγνοῖ τὸν ἐκφαυλίσαντα τὸν οἶκον τοῦ Ισραηλ καὶ αὐτὸν ὡς εἰς θάνατον ἀποστείλαντα εἰς ἡμᾶς

6. Et vocaverunt Achior de domo Oziae, qui, ut venit et vidit caput Holofernis in manu viri unius in ecclesia populi, cecidit in faciem, et resolutus est spiritus ipsius.

6. καὶ ἐκάλεσαν τὸν Αχιωρ ἐκ τοῦ οἴκου Οζια ὡς δὲ ἦλθεν καὶ εἶδεν τὴν κεφαλὴν Ολοφέρνου ἐν χειρὶ ἀνδρὸς ἑνὸς ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ τοῦ λαοῦ ἔπεσεν ἐπὶ πρόσωπον καὶ ἐξελύθη τὸ πνεῦμα αὐτοῦ

7. Ut autem resuscitaverunt eum, procidit ad pedes Iudith et adoravit faciem ipsius et dixit: “Benedicta tu in omni tabernaculo Iudae et in omni gente, quicumque audientes nomen tuum turbabuntur.

7. ὡς δὲ ἀνέλαβον αὐτόν προσέπεσεν τοῖς ποσὶν Ιουδιθ καὶ προσεκύνησεν τῷ προσώπῳ αὐτῆς καὶ εἶπεν εὐλογημένη σὺ ἐν παντὶ σκηνώματι Ιουδα καὶ ἐν παντὶ ἔθνει οἵτινες ἀκούσαντες τὸ ὄνομά σου ταραχθήσονται

8. Et nunc annuntia mihi, quaecumque fecisti in diebus istis”. Et rettulit illi Iudith in medio populi omnia, quaecumque fecerat, ex qua die exivit usque in diem, qua loquebatur illis.

8. καὶ νῦν ἀνάγγειλόν μοι ὅσα ἐποίησας ἐν ταῖς ἡμέραις ταύταις καὶ ἀπήγγειλεν αὐτῷ Ιουδιθ ἐν μέσῳ τοῦ λαοῦ πάντα ὅσα ἦν πεποιηκυῖα ἀφ’ ἧς ἡμέρας ἐξῆλθεν ἕως οὗ ἐλάλει αὐτοῖς

9. Ut autem desiit loqui, exsultavit omnis populus voce magna et dedit vocem iucunditatis in civitate sua.

9. ὡς δὲ ἐπαύσατο λαλοῦσα ἠλάλαξεν ὁ λαὸς φωνῇ μεγάλῃ καὶ ἔδωκεν φωνὴν εὐφρόσυνον ἐν τῇ πόλει αὐτῶν

10. Videns autem Achior omnia, quaecumque fecit Deus Israel, credidit Deo valde et circumcidit carnem praeputii sui, et appositus est ad do mum Israel usque in diem hanc.

10. ἰδὼν δὲ Αχιωρ πάντα ὅσα ἐποίησεν ὁ θεὸς τοῦ Ισραηλ ἐπίστευσεν τῷ θεῷ σφόδρα καὶ περιετέμετο τὴν σάρκα τῆς ἀκροβυστίας αὐτοῦ καὶ προσετέθη εἰς τὸν οἶκον Ισραηλ ἕως τῆς ἡμέρας ταύτης

11. Postquam autem aurora orta est, suspenderunt caput Holofernis super murum; et accepit omnis vir arma sua, et exierunt secundum cohortes ad ascensiones montis.

11. ἡνίκα δὲ ὁ ὄρθρος ἀνέβη καὶ ἐκρέμασαν τὴν κεφαλὴν Ολοφέρνου ἐκ τοῦ τείχους καὶ ἀνέλαβεν πᾶς ἀνὴρ τὰ ὅπλα αὐτοῦ καὶ ἐξήλθοσαν κατὰ σπείρας ἐπὶ τὰς ἀναβάσεις τοῦ ὄρους

12. Filii autem Assyriae, ut viderunt illos, miserunt ad praepositos suos, et illi venerunt ad duces et ad tribunos et ad omnes principes suos.

12. οἱ δὲ υἱοὶ Ασσουρ ὡς εἶδον αὐτούς διέπεμψαν ἐπὶ τοὺς ἡγουμένους αὐτῶν οἱ δὲ ἦλθον ἐπὶ τοὺς στρατηγοὺς καὶ χιλιάρχους καὶ ἐπὶ πάντα ἄρχοντα αὐτῶν

13. Et venerunt ad tabernaculum Holofernis et dixerunt Bagoae, qui erat super omnia eius: “Suscita dominum nostrum, quoniam ausi sunt Iudaei descendere ad nos in bellum, ut pereant usque ad finem”.

13. καὶ παρεγένοντο ἐπὶ τὴν σκηνὴν Ολοφέρνου καὶ εἶπαν τῷ ὄντι ἐπὶ πάντων τῶν αὐτοῦ ἔγειρον δὴ τὸν κύριον ἡμῶν ὅτι ἐτόλμησαν οἱ δοῦλοι καταβαίνειν ἐφ’ ἡμᾶς εἰς πόλεμον ἵνα ἐξολεθρευθῶσιν εἰς τέλος

14. Introivitque Bagoas et pulsavit cortinam; suspicabatur enim illum cum Iudith dormire.

14. καὶ εἰσῆλθεν Βαγώας καὶ ἔκρουσε τὴν αὐλαίαν τῆς σκηνῆς ὑπενόει γὰρ καθεύδειν αὐτὸν μετὰ Ιουδιθ

15. Cum autem nemo responderet, aperiens cortinam intravit in cubiculum et invenit illum in scabello proiectum, mortuum, nudum, et caput illius sublatum ab eo.

15. ὡς δ’ οὐθεὶς ἐπήκουσεν διαστείλας εἰσῆλθεν εἰς τὸν κοιτῶνα καὶ εὗρεν αὐτὸν ἐπὶ τῆς χελωνίδος ἐρριμμένον νεκρόν καὶ ἡ κεφαλὴ αὐτοῦ ἀφῄρητο ἀπ’ αὐτοῦ

16. Et exclamavit voce magna cum fletu et gemitu et clamore magno et scidit vestimenta sua.

16. καὶ ἐβόησεν φωνῇ μεγάλῃ μετὰ κλαυθμοῦ καὶ στεναγμοῦ καὶ βοῆς ἰσχυρᾶς καὶ διέρρηξεν τὰ ἱμάτια αὐτοῦ

17. Et intravit in tabernaculum, ubi Iudith fuerat hospitata, et non invenit eam. Et exsilivit ad populum et clamavit:

17. καὶ εἰσῆλθεν εἰς τὴν σκηνήν οὗ ἦν Ιουδιθ καταλύουσα καὶ οὐχ εὗρεν αὐτήν καὶ ἐξεπήδησεν εἰς τὸν λαὸν καὶ ἐβόησεν

18. “Inique gesserunt servi! Fecit confusionem una mulier Hebraeorum in domum regis Nabuchodonosor, quoniam ecce Holofernes in terra, et caput ipsius non est in illo!”.

18. ἠθέτησαν οἱ δοῦλοι ἐποίησεν αἰσχύνην μία γυνὴ τῶν Εβραίων εἰς τὸν οἶκον τοῦ βασιλέως Ναβουχοδονοσορ ὅτι ἰδοὺ Ολοφέρνης χαμαί καὶ ἡ κεφαλὴ οὐκ ἔστιν ἐπ’ αὐτῷ

19. Ut autem audierunt verba haec, principes virtutis Assyriae sciderunt tunicas suas, et conturbata est anima eorum valde, et factus est clamor et ululatus magnus in medio castrorum.

19. ὡς δὲ ἤκουσαν ταῦτα τὰ ῥήματα οἱ ἄρχοντες τῆς δυνάμεως Ασσουρ τοὺς χιτῶνας αὐτῶν διέρρηξαν καὶ ἐταράχθη αὐτῶν ἡ ψυχὴ σφόδρα καὶ ἐγένετο αὐτῶν κραυγὴ καὶ βοὴ μεγάλη σφόδρα ἐν μέσῳ τῆς παρεμβολῆς



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.