Znaleziono 71 Wyniki dla: vere
Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi: et eris vere sine confusione, et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. Ne pro his omnibus confundaris, et ne accipias personam ut delinquas: (Liber Ecclesiasticus 42, 1)
Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum, (Liber Isaiae 37, 18)
Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fœnum est populus: (Liber Isaiae 40, 7)
Omnes gentes congregatæ sunt simul, et collectæ sunt tribus. Quis in vobis annuntiet istud, et quæ prima sunt audire nos faciet? Dent testes eorum, justificentur, et audiant, et dicant: Vere. (Liber Isaiae 43, 9)
Vere tu es Deus absconditus, Deus Israël, salvator. (Liber Isaiae 45, 15)
Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit ; et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. (Liber Isaiae 53, 4)
Non est qui invocet justitiam, neque est qui judicet vere: sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates ; conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem. (Liber Isaiae 59, 4)
Vere mendaces erant colles, et multitudo montium: vere in Domino Deo nostro salus Israël. (Liber Ieremiae 3, 23)
Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum ! (Liber Ieremiae 8, 8)
Domine, fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis, ad te gentes venient ab extremis terræ, et dicent: Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quæ eis non profuit. (Liber Ieremiae 16, 19)
Propheta qui habet somnium, narret somnium: et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum? dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 28)
Et hoc vobis signum, ait Dominus, quod visitem ego super vos in loco isto, ut sciatis quia vere complebuntur sermones mei contra vos in malum: (Liber Ieremiae 44, 29)