Znaleziono 410 Wyniki dla: una
Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non, cum venero, tunc collectæ fiant. (Epistula I ad Corinthios 16, 2)
Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici: quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos: (Epistula I ad Corinthios 16, 15)
Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici: quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt: (Epistula I ad Corinthios 16, 17)
Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. (Epistula II ad Corinthios 5, 10)
A Judæis quinquies, quadragenas, una minus, accepi. (Epistula II ad Corinthios 11, 24)
Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ. (Epistula ad Ephesios 4, 4)
Unus Dominus, una fides, unum baptisma. (Epistula ad Ephesios 4, 5)
Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. (Epistula ad Ephesios 5, 31)
Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii: (Epistula ad Philippenses 1, 27)
implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes, (Epistula ad Philippenses 2, 2)
Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. (Epistula ad Philippenses 2, 20)
Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita: (Epistula ad Titum 3, 10)