Znaleziono 74 Wyniki dla: societate arca

  • Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca, (Liber Exodus 25, 20)

  • et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones, (Liber Exodus 40, 5)

  • Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper. (Liber Exodus 40, 18)

  • et præcepit ei, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum), (Liber Leviticus 16, 2)

  • Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua. (Liber Numeri 10, 35)

  • At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris. (Liber Numeri 14, 44)

  • et scribam in tabulis verba quæ fuerunt in his quas ante confregisti: ponesque eas in arca. (Liber Deuteronomii 10, 2)

  • Ecce arca fœderis Domini omnis terræ antecedet vos per Jordanem. (Liber Iosue 3, 11)

  • Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum. (Liber Iosue 4, 11)

  • Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra mansit ibi. (Liber Iosue 6, 11)

  • Josue vero scidit vestimenta sua, et pronus cecidit in terram coram arca Domini usque ad vesperam, tam ipse quam omnes senes Israël: miseruntque pulverem super capita sua, (Liber Iosue 7, 6)

  • et super statu suo interrogaverunt. Eo tempore ibi erat arca fœderis Dei, (Liber Iudicum 20, 27)


“Menosprezai vossas tentações e não vos demoreis nelas. Imaginai estar na presença de Jesus. O crucificado se lança em vossos braços e mora no vosso coração. Beijai-Lhe a chaga do lado, dizendo: ‘Aqui está minha esperança; a fonte viva da minha felicidade. Seguro-vos, ó Jesus, e não me aparto de vós, até que me tenhais posto a salvo’”. São Padre Pio de Pietrelcina