Znaleziono 1454 Wyniki dla: rex
Et veniebant ad eum, et dicebant: Ave, rex Judæorum: et dabant ei alapas. (Evangelium secundum Ioannem 19, 3)
Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judæis: Ecce rex vester. (Evangelium secundum Ioannem 19, 14)
Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarenus, Rex Judæorum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 19)
Dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum: Noli scribere: Rex Judæorum: sed quia ipse dixit: Rex sum Judæorum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 21)
Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis. (Evangelium secundum Ioannem 21, 14)
Surrexerunt autem quidam de synagoga quæ appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano: (Actus Apostolorum 6, 9)
quoadusque surrexit alius rex in Ægypto, qui non sciebat Joseph. (Actus Apostolorum 7, 18)
Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum. (Actus Apostolorum 9, 8)
Et ait illi Petrus: Ænea, sanat te Dominus Jesus Christus: surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit. (Actus Apostolorum 9, 34)
Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos et viduas, assignavit eam vivam. (Actus Apostolorum 9, 41)
non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis. (Actus Apostolorum 10, 41)
Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia. (Actus Apostolorum 12, 1)