Znaleziono 347 Wyniki dla: pater
surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in cælum, et coram te: (Evangelium secundum Lucam 15, 18)
Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum. (Evangelium secundum Lucam 15, 20)
Dixitque ei filius: Pater, peccavi in cælum, et coram te: jam non sum dignus vocari filius tuus. (Evangelium secundum Lucam 15, 21)
Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus: (Evangelium secundum Lucam 15, 22)
Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit. (Evangelium secundum Lucam 15, 27)
Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum. (Evangelium secundum Lucam 15, 28)
et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. (Evangelium secundum Lucam 16, 24)
Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei: (Evangelium secundum Lucam 16, 27)
At ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent. (Evangelium secundum Lucam 16, 30)
Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, (Evangelium secundum Lucam 22, 29)
dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. (Evangelium secundum Lucam 22, 42)
Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes. (Evangelium secundum Lucam 23, 34)