Znaleziono 91 Wyniki dla: panis propositionis
Nunc igitur audi et tu vocem ancillæ tuæ, et ponam coram te buccellam panis, ut comedens convalescas, et possis iter agere. (Liber I Samuelis 28, 22)
Et partitus est universæ multitudini Israël tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam, et assaturam bubulæ carnis unam, et similam frixam oleo: et abiit omnis populus, unusquisque in domum suam. (Liber II Samuelis 6, 19)
Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini : altare aureum, et mensam super quam ponerentur panes propositionis, auream : (Liber I Regum 7, 48)
Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus, dicens : Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua. (Liber I Regum 17, 11)
Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquæ : comedit ergo, et bibit, et rursum obdormivit. (Liber I Regum 19, 6)
donec veniam, et transferam vos in terram quæ similis est terræ vestræ, in terram fructiferam, et fertilem vini, terram panis et vinearum, terram olivarum et olei ac mellis: et vivetis, et non moriemini. Nolite audire Ezechiam, qui vos decipit, dicens: Dominus liberabit nos. (Liber II Regum 18, 32)
nona die mensis: prævaluitque fames in civitate, nec erat panis populo terræ. (Liber II Regum 25, 3)
Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata præpararent. (Liber I Paralipomenon 9, 32)
Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam. (Liber I Paralipomenon 16, 3)
Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram. (Liber I Paralipomenon 23, 29)
Aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum: similiter et argentum in alias mensas argenteas. (Liber I Paralipomenon 28, 16)
Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis: (Liber II Paralipomenon 4, 19)