Znaleziono 67 Wyniki dla: murum persequentem

  • et domos Jerusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum. (Liber Isaiae 22, 10)

  • Et dixit Eliacim, et Sobna, et Joahe, ad Rabsacen: Loquere ad servos tuos syra lingua ; intelligimus enim ; ne loquaris ad nos judaice in auribus populi qui est super murum. (Liber Isaiae 36, 11)

  • Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum æreum, super omnem terram, regibus Juda, principibus ejus, et sacerdotibus, et populo terræ. (Liber Ieremiae 1, 18)

  • Et dabo te populo huic in murum æreum fortem: et bellabunt adversum te, et non prævalebunt, quia ego tecum sum ut salvem te, et eruam te, dicit Dominus: (Liber Ieremiae 15, 20)

  • Domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldæi igni, et murum Jerusalem subverterunt. (Liber Ieremiae 39, 8)

  • et totum murum Jerusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldæorum qui erat cum magistro militiæ. (Liber Ieremiae 52, 14)

  • Heth. Cogitavit Dominus dissipare murum filiæ Sion ; tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione: luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est. (Lamentationes 2, 8)

  • Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam in murum ferreum inter te et inter civitatem: et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam: signum est domui Israël. (Prophetia Ezechielis 4, 3)

  • Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israël, ut staretis in prælio in die Domini. (Prophetia Ezechielis 13, 5)

  • Per quatuor ventos mensus est murum ejus undique per circuitum, longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum, dividentem inter sanctuarium et vulgi locum. (Prophetia Ezechielis 42, 20)

  • Sicut fortes current ; quasi viri bellatores ascendent murum: viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis. (Prophetia Ioel 2, 7)

  • Et mittam ignem in murum Gazæ, et devorabit ædes ejus. (Prophetia Amos 1, 7)


“O mais belo Credo é o que se pronuncia no escuro, no sacrifício, com esforço”. São Padre Pio de Pietrelcina