Znaleziono 248 Wyniki dla: murmurantem Moses ignis avaritia

  • Et quidem satis juste: nam quia multa erga aram Dei delicta commisit, cujus ignis et cinis erat sanctus: ipse in cineris morte damnatus est. (Liber II Maccabaeorum 13, 8)

  • Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit. (Liber Proverbiorum 16, 27)

  • Cum defecerint ligna extinguetur ignis, et susurrone subtracto, jurgia conquiescent. (Liber Proverbiorum 26, 20)

  • Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit. (Liber Proverbiorum 30, 16)

  • Sponsa. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum. (Canticum Canticorum 8, 6)

  • Quod enim mirabile erat, in aqua, quæ omnia extinguit, plus ignis valebat: vindex est enim orbis justorum. (Liber Sapientiae 16, 17)

  • Quodam enim tempore mansuetabatur ignis, ne comburerentur quæ ad impios missa erant animalia, sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem. (Liber Sapientiae 16, 18)

  • Et quodam tempore in aqua supra virtutem ignis exardescebat undique, ut iniquæ terræ nationem exterminaret. (Liber Sapientiae 16, 19)

  • Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant: ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans ; (Liber Sapientiae 16, 22)

  • Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam. (Liber Sapientiae 17, 5)

  • Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus ; et timore perculsi illius quæ non videbatur faciei, æstimabant deteriora esse quæ videbantur. (Liber Sapientiae 17, 6)

  • Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ, et solem sine læsura boni hospitii præstitisti. (Liber Sapientiae 18, 3)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina