Znaleziono 50 Wyniki dla: hostes

  • et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus. (Liber Genesis 14, 20)

  • Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat), (Liber Exodus 32, 25)

  • Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. (Liber Numeri 10, 9)

  • Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Devorabunt gentes hostes illius, ossaque eorum confringent, et perforabunt sagittis. (Liber Numeri 24, 8)

  • Hostes vos sentiant Madianitæ, et percutite eos: (Liber Numeri 25, 17)

  • Si exieris ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatus et currus, et majorem quam tu habeas adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos: quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Ægypti. (Liber Deuteronomii 20, 1)

  • Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala. (Liber Deuteronomii 23, 9)

  • Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias, et dispergaris per omnia regna terræ, (Liber Deuteronomii 28, 25)

  • Sed propter iram inimicorum distuli: ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent: Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit hæc omnia. (Liber Deuteronomii 32, 27)

  • Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur: et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terræ populi sui. (Liber Deuteronomii 32, 43)

  • Et reversi dixerunt ei: Non ascendat omnis populus, sed duo vel tria millia virorum pergant, et deleant civitatem: quare omnis populus frustra vexabitur contra hostes paucissimos? (Liber Iosue 7, 3)

  • Nec poterit Israël stare ante hostes suos, eosque fugiet: quia pollutus est anathemate. Non ero ultra vobiscum, donec conteratis eum qui hujus sceleris reus est. (Liber Iosue 7, 12)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina