Znaleziono 121 Wyniki dla: argentum

  • Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus. (Liber Proverbiorum 17, 3)

  • Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ ; super argentum et aurum gratia bona. (Liber Proverbiorum 22, 1)

  • Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam. (Liber Proverbiorum 27, 21)

  • coacervavi mihi argentum et aurum, et substantias regum ac provinciarum ; feci mihi cantores et cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda ; (Liber Ecclesiastes 2, 8)

  • Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius. (Liber Sapientiae 7, 9)

  • Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum: aurum et argentum, artis inventionem, et similitudines animalium, aut lapidem inutilem, opus manus antiquæ. (Liber Sapientiae 13, 10)

  • quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. (Liber Ecclesiasticus 2, 5)

  • multos enim perdidit aurum et argentum, et usque ad cor regum extendit et convertit. (Liber Ecclesiasticus 8, 3)

  • Aurum tuum et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos: (Liber Ecclesiasticus 28, 29)

  • Aurum et argentum est constitutio pedum: et super utrumque consilium beneplacitum. (Liber Ecclesiasticus 40, 25)

  • Collegisti quasi auricalcum aurum, et ut plumbum complesti argentum: (Liber Ecclesiasticus 47, 20)

  • Argentum tuum versum est in scoriam ; vinum tuum mistum est aqua. (Liber Isaiae 1, 22)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina