Znaleziono 24 Wyniki dla: adoremus Baalim

  • Feceruntque filii Israël malum in conspectu Domini, et servierunt Baalim. (Liber Iudicum 2, 11)

  • Feceruntque malum in conspectu Domini, et obliti sunt Dei sui, servientes Baalim et Astaroth. (Liber Iudicum 3, 7)

  • Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israël, et fornicati sunt cum Baalim. Percusseruntque cum Baal fœdus, ut esset eis in deum: (Liber Iudicum 8, 33)

  • Filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthiim: dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum. (Liber Iudicum 10, 6)

  • Et clamantes ad Dominum, dixerunt: Peccavimus tibi, quia dereliquimus Dominum Deum nostrum, et servivimus Baalim. (Liber Iudicum 10, 10)

  • Ait autem Samuel ad universam domum Israël, dicens: Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri, Baalim et Astaroth: et præparate corda vestra Domino, et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthiim. (Liber I Samuelis 7, 3)

  • Abstulerunt ergo filii Israël Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli. (Liber I Samuelis 7, 4)

  • Postea autem clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Peccavimus, quia dereliquimus Dominum, et servivimus Baalim et Astaroth: nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi. (Liber I Samuelis 12, 10)

  • Et ille ait : Non ego turbavi Israël, sed tu, et domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini, et secuti estis Baalim. (Liber I Regum 18, 18)

  • Et fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis: et non speravit in Baalim, (Liber II Paralipomenon 17, 3)

  • Athalia enim impiissima, et filii ejus, destruxerunt domum Dei, et de universis quæ sanctificata fuerant in templo Domini, ornaverunt fanum Baalim. (Liber II Paralipomenon 24, 7)

  • sed ambulavit in viis regum Israël, insuper et statuas fudit Baalim. (Liber II Paralipomenon 28, 2)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina