Znaleziono 190 Wyniki dla: Vinea lignum igni

  • Et dixerunt mihi : Qui remanserunt, et relicti sunt de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt, et in opprobrio : et murus Jerusalem dissipatus est, et portæ ejus combustæ sunt igni. (Liber Nehemiae 1, 3)

  • et dixi regi : Rex, in æternum vive : quare non mœreat vultus meus, quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est, et portæ ejus combustæ sunt igni ? (Liber Nehemiae 2, 3)

  • Et egressus sum per portam vallis nocte, et ante fontem draconis, et ad portam stercoris, et considerabam murum Jerusalem dissipatum, et portas ejus consumptas igni. (Liber Nehemiae 2, 13)

  • Et dixi eis : Vos nostis afflictionem in qua sumus : quia Jerusalem deserta est, et portæ ejus consumptæ sunt igni : venite, et ædificemus muros Jerusalem, et non simus ultra opprobrium. (Liber Nehemiae 2, 17)

  • Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: En lignum quod paraverat Mardochæo, qui locutus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex: Appendite eum in eo. (Liber Esther 7, 9)

  • Lignum habet spem: si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant. (Liber Iob 14, 7)

  • Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum. (Liber Iob 15, 33)

  • Obliviscatur ejus misericordia ; dulcedo illius vermes: non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum. (Liber Iob 24, 20)

  • Terra de qua oriebatur panis, in loco suo igni subversa est. (Liber Iob 28, 5)

  • reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum æs. (Liber Iob 41, 18)

  • Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet ; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur. (Liber Psalmorum 1, 3)

  • auferens bella usque ad finem terræ. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. (Liber Psalmorum 45, 10)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina