Znaleziono 56 Wyniki dla: Vetus numero
Dicebat autem et similitudinem ad illos: Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus: alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo. (Evangelium secundum Lucam 5, 36)
Et nemo bibens vetus, statim vult novum: dicit enim: Vetus melius est. (Evangelium secundum Lucam 5, 39)
Dixit ergo Jesus: Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque millia. (Evangelium secundum Ioannem 6, 10)
In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Græcorum adversus Hebræos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum. (Actus Apostolorum 6, 1)
Et ecclesiæ quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie. (Actus Apostolorum 16, 5)
Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. (Epistula ad Romanos 6, 6)
Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. (Epistula I ad Corinthios 5, 7)
Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis. (Epistula I Ioannis 2, 7)