Znaleziono 47 Wyniki dla: Veritatis
Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis: (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 13)
qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. (Epistula I ad Timotheum 2, 4)
si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. (Epistula I ad Timotheum 3, 15)
Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. (Epistula II ad Timotheum 2, 15)
semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. (Epistula II ad Timotheum 3, 7)
Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est (Epistula ad Titum 1, 1)
Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia, (Epistula ad Hebraeos 10, 26)
Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus. (Epistula Iacobi 1, 18)
Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur: (Epistula II Petri 2, 2)
Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos ; qui non est ex Deo, non audit nos: in hoc cognoscimus Spiritum veritatis, et spiritum erroris. (Epistula I Ioannis 4, 6)
Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis. (Epistula III Ioannis 1, 8)