Znaleziono 535 Wyniki dla: Verbum De Salute
In tempore illo percussus est Alcimus: et impedita sunt opera illius, et occlusum est os ejus, et dissolutus est paralysi, nec ultra potuit loqui verbum, et mandare de domo sua. (Liber I Maccabaeorum 9, 55)
Nam de Joppe et Gazara quæ expostulas, ipsi faciebant in populo plagam magnam, et in regione nostra: horum damus talenta centum. Et non respondit ei Athenobius verbum. (Liber I Maccabaeorum 15, 35)
et ille quidem per divinam virtutem jacebat mutus, atque omni spe et salute privatus. (Liber II Maccabaeorum 3, 29)
Considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Judæis circa Heliodorum consummatum, obtulit pro salute viri hostiam salutarem. (Liber II Maccabaeorum 3, 32)
Commiscuit autem se illis et Menelaus: et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum, non pro patriæ salute, sed sperans se constitui in principatum. (Liber II Maccabaeorum 13, 3)
Victimas pro salute vovi ; hodie reddidi vota mea: (Liber Proverbiorum 7, 14)
Verbum mendax justus detestabitur ; impius autem confundit, et confundetur. (Liber Proverbiorum 13, 5)
Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. (Liber Proverbiorum 25, 2)
Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. (Liber Proverbiorum 25, 11)
Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit. (Liber Proverbiorum 29, 27)
Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata æterna. (Liber Ecclesiasticus 1, 5)
nec retineas verbum in tempore salutis. Non abscondas sapientiam tuam in decore suo: (Liber Ecclesiasticus 4, 28)