Mosaico decorativo

Znaleziono 516 Wyniki dla: Venit

  • Quæ habitas super aquas multas, locuples in thesauris: venit finis tuus, pedalis præcisionis tuæ. (Liber Ieremiae 51, 13)

  • quia venit super eam, id est super Babylonem, prædo, et apprehensi sunt fortes ejus, et emarcuit arcus eorum, quia fortis ultor Dominus reddens retribuet. (Liber Ieremiae 51, 56)

  • Factum est autem in anno nono regni ejus, in mense decimo, decima mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, adversus Jerusalem: et obsederunt eam, et ædificaverunt contra eam munitiones in circuitu. (Liber Ieremiae 52, 4)

  • In mense autem quinto, decima mensis, ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps militiæ, qui stabat coram rege Babylonis, in Jerusalem, (Liber Ieremiae 52, 12)

  • Sade. Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum ; appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri, quia venit finis noster. (Lamentationes 4, 18)

  • Ego enim speravi in æternum salutem vestram, et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordia quæ veniet vobis ab æterno salutari nostro. (Liber Baruch 4, 22)

  • Et tu, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus terræ Israël: Finis venit: venit finis super quatuor plagas terræ. (Prophetia Ezechielis 7, 2)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Afflictio una, afflictio ecce venit. (Prophetia Ezechielis 7, 5)

  • Finis venit, venit finis: evigilavit adversum te, ecce venit. (Prophetia Ezechielis 7, 6)

  • Venit contritio super te, qui habitas in terra: venit tempus, prope est dies occisionis, et non gloriæ montium. (Prophetia Ezechielis 7, 7)

  • Ecce dies, ecce venit: egressa est contritio, floruit virga, germinavit superbia, (Prophetia Ezechielis 7, 10)

  • Venit tempus, appropinquavit dies: qui emit, non lætetur, et qui vendit, non lugeat: quia ira super omnem populum ejus. (Prophetia Ezechielis 7, 12)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina