Znaleziono 516 Wyniki dla: Venit
Ut autem venit Ptolemaidam, graviter ferebant Ptolemenses amicitiæ conventionem, indignantes ne forte fœdus irrumperent. (Liber II Maccabaeorum 13, 25)
venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno, offerens ei coronam auream et palmam, super hæc et thallos, qui templi esse videbantur. Et ipsa quidem die siluit. (Liber II Maccabaeorum 14, 4)
Alcimus autem, videns caritatem illorum ad invicem et conventiones, venit ad Demetrium, et dicebat Nicanorem rebus alienis assentire, Judamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse. (Liber II Maccabaeorum 14, 26)
Quod cum ille cognovit, fortiter se a viro præventum, venit ad maximum et sanctissimum templum: et sacerdotibus solitas hostias offerentibus, jussit sibi tradi virum. (Liber II Maccabaeorum 14, 31)
quibus velociter locum dantibus casui ejus, venit per mediam cervicem. (Liber II Maccabaeorum 14, 44)
Justus prior est accusator sui: venit amicus ejus, et investigabit eum. (Liber Proverbiorum 18, 17)
Miserabilis prorsus infirmitas: quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum? (Liber Ecclesiastes 5, 15)
Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus. (Liber Ecclesiastes 6, 4)
civitas parva, et pauci in ea viri ; venit contra eam rex magnus, et vallavit eam, exstruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio. (Liber Ecclesiastes 9, 14)
Sponsa. Vox dilecti mei ; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles. (Canticum Canticorum 2, 8)
Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus ; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ: (Liber Sapientiae 7, 7)
In quibus enim patientes indignabantur per hæc quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt ; propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos. (Liber Sapientiae 12, 27)
