Znaleziono 150 Wyniki dla: Vasa

  • Ad gazophylacium enim deportabunt filii Israël, et filii Levi, primitias frumenti, vini, et olei : et ibi erunt vasa sanctificata, et sacerdotes, et cantores, et janitores, et ministri : et non dimittemus domum Dei nostri. (Liber Nehemiae 10, 39)

  • Fecit ergo sibi gazophylacium grande, et ibi erant ante eum reponentes munera, et thus, et vasa, et decimam frumenti, vini, et olei, partes Levitarum, et cantorum, et janitorum, et primitias sacerdotales. (Liber Nehemiae 13, 5)

  • Et malum mihi visum est valde. Et projeci vasa domus Tobiæ foras de gazophylacio : (Liber Nehemiae 13, 8)

  • præcepique et emundaverunt gazophylacia : et retuli ibi vasa domus Dei, sacrificium, et thus. (Liber Nehemiae 13, 9)

  • Porro Judith universa vasa bellica Holofernis, quæ dedit illi populus, et conopeum quod ipsa sustulerat de cubili ipsius, obtulit in anathema oblivionis. (Liber Iudith 16, 23)

  • Non adæquabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri. (Liber Iob 28, 17)

  • Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit. (Liber Psalmorum 7, 14)

  • Et intravit in sanctificationem cum superbia, et accepit altare aureum, et candelabrum luminis, et universa vasa ejus, et mensam propositionis, et libatoria, et phialas, et mortariola aurea, et velum, et coronas, et ornamentum aureum, quod in facie templi erat: et comminuit omnia. (Liber I Maccabaeorum 1, 23)

  • Et accepit argentum, et aurum, et vasa concupiscibilia: et accepit thesauros occultos, quos invenit: et sublatis omnibus, abiit in terram suam. (Liber I Maccabaeorum 1, 24)

  • Vasa gloriæ ejus captiva abducta sunt: trucidati sunt senes ejus in plateis, et juvenes ejus ceciderunt in gladio inimicorum. (Liber I Maccabaeorum 2, 9)

  • Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam, in templum. (Liber I Maccabaeorum 4, 49)

  • Et misit illi vasa aurea in ministerium, et dedit ei potestatem bibendi in auro, et esse in purpura, et habere fibulam auream: (Liber I Maccabaeorum 11, 58)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina