Znaleziono 32 Wyniki dla: Uxoris
Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui est. (Liber Leviticus 18, 8)
Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis. (Liber Leviticus 18, 11)
Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis: quia turpitudo fratris tui est. (Liber Leviticus 18, 16)
Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est. (Liber Leviticus 18, 17)
Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente. (Liber Leviticus 18, 18)
Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Jahel uxoris Haber Cinæi. Erat enim pax inter Jabin regem Asor, et domum Haber Cinæi. (Liber Iudicum 4, 17)
Quam cum esset ingressus, arripuit gladium, et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frusta concidens, misit in omnes terminos Israël. (Liber Iudicum 19, 29)
Et nomen uxoris Saul Achinoam filia Achimaas: et nomen principis militiæ ejus Abner filius Ner, patruelis Saul. (Liber I Samuelis 14, 50)
Nomen autem viri illius erat Nabal. Et nomen uxoris ejus Abigail: eratque mulier illa prudentissima, et speciosa: porro vir ejus durus, et pessimus, et malitiosus: erat autem de genere Caleb. (Liber I Samuelis 25, 3)
Et invenit Adad gratiam coram Pharaone valde, in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suæ germanam Taphnes reginæ. (Liber I Regum 11, 19)
Porro de Syria egressi fuerant latrunculi, et captivam duxerant de terra Israël puellam parvulam, quæ erat in obsequio uxoris Naaman: (Liber II Regum 5, 2)
Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban et Molid. (Liber I Paralipomenon 2, 29)