Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut
Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et has destruet: corpus autem non fornicationi, sed Domino: et Dominus corpori. (Epistula I ad Corinthios 6, 13)
Deus vero et Dominum suscitavit: et nos suscitabit per virtutem suam. (Epistula I ad Corinthios 6, 14)
Qui autem adhæret Domino, unus spiritus est. (Epistula I ad Corinthios 6, 17)
Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. (Epistula I ad Corinthios 6, 18)
De quibus autem scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere: (Epistula I ad Corinthios 7, 1)
propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat. (Epistula I ad Corinthios 7, 2)
Uxori vir debitum reddat: similiter autem et uxor viro. (Epistula I ad Corinthios 7, 3)
Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. (Epistula I ad Corinthios 7, 4)
Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. (Epistula I ad Corinthios 7, 5)
Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. (Epistula I ad Corinthios 7, 6)
Volo enim omnes vos esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium donum habet ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic. (Epistula I ad Corinthios 7, 7)
Dico autem non nuptis, et viduis: bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego. (Epistula I ad Corinthios 7, 8)