Mosaico decorativo

Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut

  • Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt. (Epistula ad Romanos 13, 1)

  • Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt: (Epistula ad Romanos 13, 2)

  • nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa: (Epistula ad Romanos 13, 3)

  • Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit. (Epistula ad Romanos 13, 4)

  • Ideo enim et tributa præstatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. (Epistula ad Romanos 13, 6)

  • Reddite ergo omnibus debita: cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem. (Epistula ad Romanos 13, 7)

  • Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. (Epistula ad Romanos 13, 8)

  • Nam: Non adulterabis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum. (Epistula ad Romanos 13, 9)

  • Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. (Epistula ad Romanos 13, 12)

  • Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione: (Epistula ad Romanos 13, 13)

  • Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. (Epistula ad Romanos 14, 1)

  • Alius enim credit se manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet. (Epistula ad Romanos 14, 2)


"Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina