Mosaico decorativo

Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut

  • Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam: (Epistula ad Romanos 4, 11)

  • et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ. (Epistula ad Romanos 4, 12)

  • Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres esset mundi: sed per justitiam fidei. (Epistula ad Romanos 4, 13)

  • Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum (Epistula ad Romanos 4, 16)

  • (sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt: (Epistula ad Romanos 4, 17)

  • qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum. (Epistula ad Romanos 4, 18)

  • Ideo et reputatum est illi ad justitiam. (Epistula ad Romanos 4, 22)

  • Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad justitiam: (Epistula ad Romanos 4, 23)

  • sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis, (Epistula ad Romanos 4, 24)

  • Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur: (Epistula ad Romanos 5, 3)

  • patientia autem probationem, probatio vero spem, (Epistula ad Romanos 5, 4)

  • spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. (Epistula ad Romanos 5, 5)


"Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade." São Padre Pio de Pietrelcina