Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut
Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat. (Evangelium secundum Ioannem 2, 23)
Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, (Evangelium secundum Ioannem 2, 24)
et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine. (Evangelium secundum Ioannem 2, 25)
Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum. (Evangelium secundum Ioannem 3, 1)
Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu. (Evangelium secundum Ioannem 3, 8)
Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis: (Evangelium secundum Ioannem 3, 14)
ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam. (Evangelium secundum Ioannem 3, 15)
Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. (Evangelium secundum Ioannem 3, 16)
Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. (Evangelium secundum Ioannem 3, 17)
Qui credit in eum, non judicatur ; qui autem non credit, jam judicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. (Evangelium secundum Ioannem 3, 18)
Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera. (Evangelium secundum Ioannem 3, 19)
Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus: (Evangelium secundum Ioannem 3, 20)