Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut
Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha. (Evangelium secundum Lucam 22, 13)
Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major. (Evangelium secundum Lucam 22, 24)
Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. (Evangelium secundum Lucam 22, 25)
Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut minor: et qui præcessor est, sicut ministrator. (Evangelium secundum Lucam 22, 26)
Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat: (Evangelium secundum Lucam 22, 27)
vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. (Evangelium secundum Lucam 22, 28)
Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, (Evangelium secundum Lucam 22, 29)
ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël. (Evangelium secundum Lucam 22, 30)
Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum: (Evangelium secundum Lucam 22, 31)
ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. (Evangelium secundum Lucam 22, 32)
Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent. (Evangelium secundum Lucam 22, 37)
Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. (Evangelium secundum Lucam 22, 39)